coleram. valet contra ſcabiem ydropiſim ex frigida cauſa. iuuat pōdagricos. ⁊ valet ꝯtra ſplenis ⁊ eꝑatis opilationem vnum tamen viciumhabet iſta herba quia inflatiua eſt. ⁊ ventoſitatis generatiua ⁊ ideo eius ventoſitas debet reprimi cum aneto ⁊ cum feniculo ne generet corroſiones vt dicit plat.¶ De feniculo. ¶ Ca. lxx.Eniculus eſt herba communis multe tamen efficatieam ſicca in ſecundo gradu virtutem habet diu⁊ virtutis. eſt eniꝫ herba calida ⁊ etireticam apertiuam ſcilicet ⁊ inſciſiuam ex ſubtili ſubſtantia ⁊ qualitatibus ſuis vt dicit plat.cuius ſemina radix ⁊ folia competunt medicineUnde Iſid̓. libro. xvij. ca. vltimo. feniculum latini vocant. eo ꝙ eius tirſi ſiue radicis ſuccus acuat viſum oculoruꝫ. cuius virtus eſſe traditurvt ſenes ſerpentes annuam ſenectuteꝫ eius guſtu deponant. hanc etiam herbam greci maratrum vocant. Iſtud auteꝫ ſumit Iſid̓. ex certisdictis plinij libro. xx. ca. xxiiij. feniculum inquitnobilitauerunt ſerpentes guſtu eius ſenectutēexuunt oculorūqꝫ aciem ipſius ſucco recuperādo. vnde intellectum eſt oculorum caliginem eoprecipue releuari. vnde ex eius ſucco fit collirium contra caliginē oculorū valde aptum. Huius duplex eſt ſpeciēs ſcilicet ortenſis ⁊ ſilueſtrꝭcuius ſemen cum vino potatum contra morſusſerpentum ⁊ ictus ſcorpionum valet. ſuccꝰ eiusauribꝰ inſtillatus vermes necat ac ſtomachumſtringit ⁊ corroborat. nauſeam ſedat. calculū frāgit ⁊ vrinam excitat. lac in māmillis multiplicatradix eius renes purgat cum vino cocta ydropicos curat canis morſuꝫ ſanat. Hec omnia facitfeniculus ortenſis ſed fortius operatur. hec eadem ypomaratrum id eſt feniculus agreſtis vtdicit idem.¶ De ferula. ¶ Ca. lxxj.Erula eſt herbacuius ſuccus galbanū dicitur vt dicit Iſid̓. libro. xvij. de quo fit mētioin ecc. xxiiij. vbi dicitur ꝙ ſtorax ⁊ galbanū ⁊cͣ.vbi dicit gloſa. galbanū ẜm pli. dat ſiria in mōte quodam vbi abundat ferula a qua fluit reſine modo. Dicit autem pli. libro. xx. ca. xxiiij. ferule ſemen eſt aneto ſimile cuius folia ⁊ ramī cocti cum oleo ⁊ cōmeſti cum melle ſtomacho conueniunt ſed ſi nimis cōmeduntur dolorem capitis faciunt cuius radix bibita ad pondus dena-rij in duobus ciatis vini valet contra ſerpentuꝫmorſiones. ſuccus eius in magnitudine fabe deuoratus aluū ſoluit. cuiꝰ medulla viridis immūdicias faciei tollit. ſemen eius vino bibitum ſan.guinem ſiſtit patientibus caducum morbū ſubuenit. Ceruix autem ferularum murene infeſtiſſima eſt. nam eius lacte ſtatim cōmoriuntur. ſuccus eius cōfert claritati oculorum. hucuſqꝫ plinius.¶ De feno. ¶ Capitulum. lxxij.Enum eſt dictuꝫCex hoc ꝙ eo flāma nutritur. flos eniꝫeius flamma eſt vt dicit Iſid̓. libroxvij. omnis enim herba mollis preſciſa ſicca fenum dici poteſt. ⁊ maxime que fetibus aliquando apta eſt nutriendis. nam fenum cibus eſt ꝓprie iumentorum. De feno autem vt dicit gloſa ſuper Iſa. xl. fenum naſcendo habet viroreꝫ⁊ creſcendo decorem deinde florem. tandem calore ſolis ſiccatum redigitur in puluerem ſic ethomo per etatum ſucceſſionem decorem amittit ac cadit in puluerem ⁊ in morteꝫ. Fenū itaqꝫdiu viret ⁊ frondet montes ⁊ prata veſtit et ornat. ⁊ tam florum diuerſitate qͣꝫ etiā viroris venuſtate ad ſui aſpectum intuentium oculos allicit refecit ⁊ delectat propter ſue ſubſtantie autem viriditateꝫ feruente ſole eius humiditas defacili conſumitur. ⁊ herba que primo florendoquaſi ridere videbatur. tandeꝫ a ſua gloria ſpōliata penitus inuenitur. Nam fenum quidemquod hodie oritur ⁊ quod hodie vireſcit. crasmorit̉ ⁊ tūc in clibanū mittitur. quia quaſi ſubito deficit ⁊ areſcit. ſicut de imꝑio per ſimilitudinem dicitur in Pſal. Fiat ſicut fenum tectoruꝫquod priuſqͣꝫ ⁊cͣ. vbi dicit gloſa. quanto fenumaltius ſtat ⁊ minus profunde inferius deprimitradicem tanto minus creſcit immo citius deficit ⁊ areſcit. Fenum itaqꝫ falcaſtro poſtqͣꝫ natūfuerit preſcinditur. ⁊ vt melius exiccetur ſoli exponitur ⁊ ne ex humoris ſuperfluitate circa terram computreſcat furcis ⁊ raſtris ſepius eleuatur tandem in cumulos ⁊ in aceruos colligitur⁊ vltimo in plauſtris ac vehiculis ad horreā deportatur ⁊ ibi ad diuerſos vſus neceſſarios reſeruatur. Fena autem creſcentia in locis aliquātulum montuoſis mediocriter ſiccis magꝭ ſuntodorifera etiā animalibꝰ magis ſapida qͣꝫ aliaque creſcunt in pratis paluſtribus ⁊ aquoſis vtdicit plinius. quia in illis humor nutrimentalismagis eſt digeſtus in illis vero minus.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten