Liberoſſa fuerunt creata propter ſalutem corporismollis. quoniam natura eſt eis valde dura. Inanimali carente oſſibus eſt membrum conueniens oſſibus et eorum defectum ſupplens ſicut ariſta in piſcibus ſicut et omnium principium venarum eſt cor vel epar ſic ſpondile dorſiomnium oſſium principium eſt ſuper quod fūdantur et radicantur omnia oſſa ſicut nauicula ſuper carinam ſuam. Natura itaqꝫ oſſium eſt continua cum ſpondili. quoniam oſſaſpondilia ſunt cuſtodientia teneritatem corporum animalium et oſſa que vicinantur ventri ſunt parua vt non prohibeant tumoremventris propter cibum animalis. Item idemoſſa maſculorum fortiora ſunt oſſibus feminarum generaliter et duriora et maxime oſſa leonis que propter ſui duriciem ex ſe ignem mittunt more lapidis ſi ad ſeinuicem collidantur.Oſſa vero auium ſunt debiliora alijs et ſimiliter piſcium. Item idem Ariſtotiles libro terciooſſa abſciſa non recreſcunt ſicut nec cartillagoquia creatio illius eſt propinqua creationi illorum. cum cornua et vngule animalium et auium roſtra poſſunt ad ignem mollificari et incuruari. oſſa nec incuruantu nec mollificatur.nec flectuntur. ſed cōtunduntur. Item idemAriſtotiles libro duodecimo. animal habensſpinas loco oſſium eſt pauci ſanguinis. Itemomne animal habens dentes in vtraqꝫ mandibula. habet oſſa medullata et ipſorum medulla ſimilis eſt pinguedini. quedam tamen oſſa ſunt ſpiſſa et dura vnde vidētur eſſe ſine medulla vt oſſa leonis et elephantis quia medulla talium animalium latens eſt in pͥoris oſſiumet occulta. Recollige igitur breuiter ex predictis ꝙ oſſa ſunt totius corporis fundamentafrigida dura et ſicca et propter dominium frigiditatis naturaliter ſunt alba fortiora et frigida ⁊ firma. interius concaua. medullis plenaligamentis neruoſis coniūcta. continuo ſe ſupportantia. Nam minoraˡ ſuper maiora radicantur ⁊ maiora miro nature artificio coaptantur. Sunt etiam cute et carne veſtita quaſi vtriuſqꝫ fulcimenta flexibilia nerui naturali iūctura a calore carnis et ſanguinis temperamentum recipientia. Sunt etiam ex ſe ſenſibilia. tamen vehementem inferunt corpori leſionem.quando ſunt concuſſa vl̓ confracta et hoc propter neruorum vicinitatem quorum ligamentis ſunt inuicem coniuncta. Contingit autempati ex cauſa extrinſeca ſicut ex fractione. concuſſione. abſciſione. et iuncture egreſſione. ethuiuſmodi. quandoqꝫ ex cauſa extrinſeca et.V.hoc aliquotiens ex materie furioſe corroſionevt patet in eriſipilam id ē ignē ſacrumpatientibus. quandoqꝫ ex nimia humorum in iuncturis oſſium aggrauatione et repletione. vtpatet in arteticis. et quandoqꝫ ex medulle interioris corruptione vt accidit in leproſis. quādoqꝫ ex humoris medullaris conſumptionevt accidit in ethicis et conſumptis. Dolor auttem oſſium tāto ē grauior et etiam periculoſior quanto in profundioribus oſſium concauitatibus radicatur. Unde oſſa corrupta carnem ſibi proximam paulatim corrumpunt etputrefactionem inducunt et cetera.¶ De medulla.¶ Capitulum. lviij.Edulla ẜm yſidorum eſt appellata eo ꝙ madefaciat oſſa. irrigat enim et confortatoſſa vt ſcilicet eorum temperet qualitatem frigidam. Eſt autem medulla ẜm Conſtatinum.ſubſtantialiter calida et humida et ex puriſſimis partibus et vnctuoſis humoribus nutribilis in oſſium concauitatem generata. vndeſua caliditate oſſium temperat frigiditatem. etſua humiditate eorum ſiccationem irrigat etſua ſubſtantiali proprietate virtutem animalis nutrit et cōſeruat. Medulla eī influentiā ſpirituum recipit a cerebro et precipue medullaoſſium ſpondilium que a phiſicis nucha appellatur et hec medulla mediantibus quibuſdam neruis ſubſtantiam et motum membrisſub collo poſitis adminiſtrat vt dicit Conſtantinus libro ſecundo capitulo decimo. medulleetiam ẜm yſidorum. ſua ſubtilitate et liquidavnctuoſitate per oſſa euaporant et liquoremtenuem deſudant qui liquor calore venereo reſolutus in renibus animalium amoris et voluptatis generat incentiuum. vide ſupra de renibus. Unde et animalia que habent oſſa medulla plena in libidine ſunt prona. Vt dicitvarro. que vero habent ſolida et medullis vacua rarius in venerem commouentur vt patet in elephante. medulla enim vt dīc varro naturā lune imitat̉. nā creſcēte luna creſcit. et decreſcente: decreſcit. Unde ꝑ occulta quedā reſpiracula vim lune ſentiens ẜm mutatōꝫ mino
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten