Druckschrift 
De proprietatibus rerum
Einzelbild herunterladen
 

commutanteꝫ. Et dicuntur hec membra principalia quia principalis actionis virtutis naturalis ſcilicet generatiue ſunt proprie inſtrumenta que ſi preciſa fuerint. vigor virilis ſexus eneruatur. et maſculina complexio in femineam alteratur. Et ideo ẜm Ariſtotilem libro tercio.Eunuchi quando caſtrantur ante pollutioneꝫin ſomno non oritur in corpore eoruꝫ poſt hecpilus. Si vero caſtrentur poſt pollutionempreter pilos pectoris omnes pili defluunt et efficiuntur effeminati et molles animo et corpore imbecilles. Unde Ariſtotiles libro octauo.voces hominum quādo caſtrantur mutanturet efficiuntur ſicut feminarum et forme eorumalterantur et figure. Animalia autem quandocaſtrantur in iuuentute efficiuntur maiora ſedſi caſtrentur poſt perfectionem non augmentantur. Cerui etiaꝫ ſi caſtrentur poſt perfectionem non augmentantur. Cerui etiam ſi caſtrētur ante crementuꝫ cornuum non oriuntur eiscornua ſi poſt ortū caſtrētur. non vlterius creſcunt cornua amplius nec mutant cornua. neceijciunt ea ſicut faciunt non caſtrati. Dicituretiam ibidem ſi vituli non caſtrentur citopoſt annum remanent parui. et dicit quandocaſtrantur. extrahuntur radices neruorum etſi acciderit loco vulneris apoſtema. cremabuntteſticulum abſciſſum et ponunt cinerem ſuperapoſtema. Et quedam animalia caſtrantur ſolum propter teſticulos ſicut caſtores qui etiam quādo perſequuntur a venatoribus ipſisdentibus truncant teſtes ne vlterius perſequātur. Dicit etiam onagri maſculi caſtrant filios et eis dentibus teſticulos preſcindunt. ſedmatres a maſculis occultant eos et precauent.eis a maribus ne caſtrentur. Item dicitur libro decimoſ exto. auium teſticuli poſt tempus ſibi ad coitum a natura deputatū efficiūtur paruuli intantum tunc non apparent. ſedtunc quando inſtat amoris tempus creſcuntvalde. Sunt igitur illi teſticuli cum alijsmembris ſibi adminiſtrantibus humoris ſeminalis principium et eius primum et radicaledamentum. Nam vt dicit Conſtantinus. deus ad animalium generationem conuenienteꝫconuenientia procreauit membra in quibus inſeruit materiale principiuꝫ generationis quodquidem ſine amoris affectu non poteſt produci ad effectum talem membris genitalibus ſiquidem inſeruit inſeparabilitatem et appetitum vt vnumquodqꝫ animal ad conſeruationem ſpeciei et multiplicationem ſui animaretur. et hoc quidem diuino motu factum eſt ne ſentinam cōfluit humoris mēſtrualis ſuꝑflui-forte abhominato coitu ab animalibus generatio euitaretur. ad generationis autem taliscomplexionem neceſſe eſt duo animalia conuenire ſcilicet maſculum et feminam ex quoruꝫfemine mutuo procrearetur quodlibet indiuiduum ita in vno ſcilicet generantium. ſcilicet in femina eſſet quaſi principium materialeet paſſiuum. in maſculo vero eſſet formale principium et principaliter effectiuum et ideo dicit. Ariſtotiles libro quinto. generatio animalium duplex habet principium ſcilicet marem et feminam. ex mare auteꝫ principium motus ſicut forma. femina autem eſt ſicut materiaex commixtione autem vtriuſqꝫ fit creatura etcommixtio embrionis et cetera. Aptauit igitur deus membra generantiuꝫ vt alterum emitteret ſeminale principium alterum reciperet.Et hec membra taliter a deo ſapientiſſime ſūtformata vt ad opus ſuum nec meliora poſſunteſſe neqꝫ perfectiora vt dicit Conſtantinus.Sed certe his membris plurimi abutunt̉. quoniam ipſis ad generationis fructum non vtuntur ſed potius contra rationis ordinem et nature iura non ad ſeruiendum proli ſed potiusturpitudini ac libidini eadem compellere dinoſcuntur ideo de iſta materia dignum duxiſub ſilentio preterire ne forte ſpermatis explanando originem progreſſum vel finem videarcarnalibus occupationem cogitandi carnaliaexhibere. de hoc ſolum admouens vniuerſosne quis putet predictorum membrorum officio eſſe pro libitu abutendum. nam quicunqꝫpreter legitime generationis conceſſum vſumvoluntarie membris genitalibus ludibria libidinis exercuit deum nature parentem et genitorem iam perdidit nec in generatione iuſtorum niſi cum digne penituerit locum inter filios glorie poſſidebit. nam abuſus generatiuepreter patris luminum iniuriam et quam meretur offenſam tollit gratiam. vulnerat naturam perdit ſocietatem angelicam acquirit gehennam denigrat famam euacuat ſubſtantiaꝫet ſpoliat gloriam ſempiternā vt dicit. Ambroſius. De matrice. Capitulū. xlix.Atrix in feminaeſt ſingulare membrum ad moduꝫveſice diſpoſitum ad ſuſceptioneꝫ¶V humoris ſeminalis a natura deputatum ad quam tanqͣꝫ ad muliebris corporis