Druckschrift 
De proprietatibus rerum
Einzelbild herunterladen
 

Liberca. vitimo. de qua dicit yſa. in dietis. lactuca agreſtis domeſtice in forma eſt ſimilis ſed longiores habet frondes ſubtiliores aſperiores ⁊ minus virides propter ſue humiditatis paruitatem ⁊ ideo multe eſt amaritudinis ⁊ ponticitatis reſpectu illius que domeſtica eſt. quia maioris eſt caloris ⁊ ſiccitatis. ⁊ ideo multi dicunt ꝙmenſtrua prouocat ⁊ humores crudos expellit vt dicit diaſ. lactuca vero domeſtica frigidaeſt ⁊ humida ſed tꝑate ita ꝙ in neutra qualitate excedit modum ⁊ ideo eiꝰ vſus congruit vſuimedicine. ſubtilem habet ſubſtantiā ⁊ maximequando erit recēs ⁊ ideo cito digeritur ⁊ ſtomachi arſuram ⁊ morſuram ex colera rubea ſedat.ſanguinis ebulitionem refrigerat. inſomneitatem placat. capitis dolorem ex fumo colerico ſanat. lac in mulieribus multiplicat ⁊ ſemen in viris generat ⁊ augmentat. ⁊ hoc accidit propterbonitatem ſanguinis quem gignit in perfectaquantitate. ⁊ in perfecta etiam qualitate ſꝫ quādo antiquatur ⁊ induratur minuitur eiꝰ humiditas ⁊ amaricatur ex vſu eius ſanguis peſſimꝰgeneratur. virtus viſiua inde deficit ⁊ debilitatur cuius cauſa eſt ſenſus animalis mortificatioquia cum ſua ponticitate ſenſum ſuffocat naturalem ⁊ ideo talis lactuca generare volentibusmaxime eſt nociua. nam materiam congelat. coagulat ſeminalem ⁊ precipue ſemen eius ſi in cibo aut in potu ſepius aſſumatur hucuſqꝫ yſa.in dietis. Plinius autem libro. xx. ca. octauo delactuca dicit. eſt ſpecies lactuce ſponte naſcentis quam caprinam vocant qua proiecta in mare protinus necantur piſces qui ſunt in vicino.cuius lac cuꝫ aceto ⁊ aqua ⁊ vino ydropicis medetur. cuius caule ⁊ folijs contuſis aſperſo ſalenerui inciſi ſanantur. alia eſt ſpeciēs lactuce quenaſcitur in aruis cuius folia trita cum polentaillita vlceribus ſanant. ⁊ hanc greci yſopum vocāt. tercia ſpecies creſcit ī ſiluis quā ſtantio vocant. cuius folia trita cum polenta vulneribusproſunt ſanguinem ſiſtunt. ⁊ putreſcentia vulnera ſanant. radice ⁊ folijs mitigant ignem ſacrun. eſt ⁊ alia ſpecies lactuce habens rotundafolia ⁊ breuia quam multi heratiā vocant cuiusſuccum accipitres ſcalpendo herbam extrahūt⁊ inde tingentes oculos diſcutiunt obſcuritatem ⁊ caliginem cum ſeneſcunt. cuius herbe ſuccus ſanat omnia vicia oculorum ⁊ maxime quādo ei lac mulieris admiſcetur ſerpentum morſibus ⁊ ſcorpionum ictibus medetur ſi ſuccꝰ eiuscum vino potetur ⁊ folia trita ſuper vulnus emplaſtrentur. omnem etiam inflationem diſcutit⁊ compeſcit. ſemen etiam lactuce tam ſilueſtris.XVII.qͣꝫ domeſtice libidinis ymaginationes ⁊ ſomnicompeſcit. ⁊ corpus pollui non permittit ſi in cibo frequenter aſſumat. frequens tamē eiꝰ vſus⁊ nimius vſus oculorū efficit obſcuritatē. Multas alias laudes ei attribuit plinius in eodē ca.ſed hec ſufficiant. De lappa Capitulum. xciij.Appa eſt herbahabens folia lata ⁊ ſpiſſa circa terrāhabens in ſummitatibus haſtularūquedam capitella ſpinoſa ⁊ aculeata ſed recurua que veſtibus tranſeuntium ſolent adherereUnde dicit Iſidorus. libro. xvij. lappa eſt dicta eo ꝙ habeat caulem ingentem per terrā diſpoſitam que a grecis philantropos vocatur eoꝙ veſtibus hominum adhereat ob aſperitateꝫſui ⁊ naſcitur iuxta muros. ⁊ dicitur philantropos id eſt amans hominem quia quadam affectione videtur hominis adherere veſtibus. Cuius ſpecies duplex. acuta ⁊ rotunda ad ſimilitudinem pedis caballi diſpoſita vnde ⁊ a multisvocatur vngula caballina ⁊ vtriuſqꝫ folia grauis ⁊ horribilis ſunt odoris pariter ⁊ ſaporis vtdicit diaſ. Sed pli. li. xx. c. xxij. lappe multe ſuntſpecies ⁊ omnes ſunt medicinales. nam īctibusſcorꝑionum medent̉ nec feriunt hominem ſi iniunctꝰ fuerit ſucco eiꝰ. decoctio radicis eiꝰ iuuatdentes ⁊ etiam confirmat ſi tepida in ore teneatur ſemen eius inextricabilia vicia ſtomachi curat. reijcientibus ſanguinem prodeſt. diſſenterijs ſubuenit. nam redix eius cum vino ſiſtit aluum. ſed folia adiecto ſale ſoluunt. ſemen eiꝰ potui datum adiuuat calculoſos. tota herba tritacum anxungia valet contra ſtrumam. hucuſqꝫplinius. Sed plat. lappa ſiue lappacium ē herba calida ⁊ ſicca habens virtutem diſſoluendi.relaxandi. aperiendi. ⁊ attenuandi. ⁊ ideo valetcontra ſcabiem. pruritum. ſerpiginem ⁊ impetiginem. ⁊ intercutaneum conſumit humorem apoſtematum diſſoluit duriciem ⁊ tumorem. valet contra frigidam ydropiſim. ſplenis opilationem ſuccus eius cum ſucco ruthe admixtꝰ cerebrum purgat a fleumatica ſuperfluitate ſi inmodica quantitate naribus in balneo vel ī aerecalido inſtilletur.De lappate. Capitulum. xciiij.