dancia aquarum. Ficus arbor ibi. tantum ſe ꝓtendit vt ſub vnius latitudine multe turme militum poſſunt diſcūbere. Arundines ibi etiamtante ſunt ꝓceritatis. vt ſingula internodia alueo nauigali ternos homines interdum ferantSunt autem ibi homines magne ſtature altitudine quinqꝫ cubitorum excedētes qui nec expuunt nec dolore capitis nec dentium nec oculorum languoribus afficiuntur nec ab īmoderato calore ſolis eorum corꝑa leduntur ſed potius indurantur. Philoſophi etiam eorum qͦsgimnoſophiſtas vocant ab ortu diei vſqꝫ in occaſum ſtando in calidiſſimis arenis. ſolem imobilibus oculis intuentur. In quibus etiam mōtibus ſunt homines qui habent auerſas plantas ⁊ digiti in pedibus ſunt octoni. Sunt etiaꝫibi canina capita habentes qui ferarum pellibus veſtiuntur. tamen latrant vt canes ⁊ aliternon loquuntur. venatu ⁊ aucupio viuunt. vnguibus ⁊ dentibus ſunt armati. in magna ſuntmultitudine pluſqͣꝫ centum viginti milia vt dic̄idem. Sunt etiam in quadam gente indie femine que nunqͣꝫ pariunt niſi ſemel ⁊ geniti confeſtim caneſcunt. Ibi ſatiri ⁊ ceteri homines mōſtruoſi de quibus in tractatu de animalibꝰ mōſtruoſis dictum eſt. Sunt ⁊ quidam hominesin fine orientalis indie circa ortum ganges ſineore veſtiti frondiū lanugine qui ſolo odore narium viuunt nec aliquid comedunt vl̓ bibunt.ſed ſolum odore florum ⁊ ſilueſtrium malorumnaribus attrahunt ⁊ inde viuunt. in malo odore cito moriuntur. Sunt ⁊ alij qui diutiſſime viuunt ⁊ nunqͣꝫ ſeneſcunt ſed quaſi in etate media moriuntur. Sunt etiam qui in iuuētute caneſcunt ⁊ in ſenio nigreſcunt. Hec ⁊ ml̓ta aliarecitat Pli. mira.¶ De yrcania. ¶ Capitulum. lxxiiij.Rcania ē regioin aſia ſub iugis caucaſi montis conſtituta. regio quideꝫ eſt latiſſima habens multas gentes. lingua ⁊ moribus differētes vt dicit Iſi. li. xv. Dicit etiam Oroſius ꝙ ſeextendit a monte caucaſo vſqꝫ in ſcithiam hn̄sgentes. xliiij. que ꝓpter terre infecunditatem lōge lateqꝫ euagantur ex quibus quidam agrosincolunt. quidam de venatōnibus viuunt. quidam ꝟo vt crudeles ⁊ beſtiales portētuoſe carnibus humanis viuunt ⁊ ip̄orum ſanguinē bibunt vt dicit Iſi. li. xv. vbi ſubdit yrcania ē dicta a ſilua yrcana quę ſcithie ſubiacet habensab oriente mare caſpium. a meridie armeniammaiorem. a ſeptentrione albaniā. ab occaſu ſuiyberiam. eſt autem ſiluis aſꝑa copioſa immanibus feris pardis tigridibus ⁊ pātheris. gignitetiam aues que dicuntur hyrcane quarum pēne nocte ꝑlucent. ⁊ tales etiam aues in germania inueniuntur vt dicit Iſi. ibidem. Iſtius yrcanie populus deuicit Ioh̓s. yrcanus filius ſymonis ſummi ſacerdotis tempore machabeoꝝa quibus deuictis Iohannes yrcanus nominatus eſt vt dicit magiſter in hyſt. in principio hyſtorie euangelice. Idem dicit Hiero.¶ De ydumea. ¶ Capitulum. lxxv.Dumea regio ēin arabia ab edom. id ē. ab eſau filioyſaac noīata. Nā filij eſau qͥ edomcognominatus eſt expulſis amorreis terrā illāinhabitauerunt ⁊ eam terram ydumeam .i. terram filiorum edom deinceps vocauerunt. ē at̄ydumea ꝑ quedam deſerta a paleſtina ſeparata cuius fines vſqꝫ ad mare rubrum ſe extendunt. eſt autem terra fortis ⁊ montuoſa ſub forti calore ſolis conſtituta. ⁊ ideo incole terre contra ſolis ardorem faciunt ſibi domos ſubterraneas ⁊ ſpeluncas vt dicit glo. ſuꝑ abdiam.¶ De iudea.¶ Capitulum. lxxvj.Udea eſt regioin paleſtina ex nomine iude appellata. ex cuius tribu reges habuit. hecprius chanaan ē dicta a filio cham ſiue a decēchananeorum gentibus quibus expulſis iudeiillam terram poſſederunt. Initium longitudīseius a vico arpha ⁊ vſqꝫ ad vicum iuliacen porrigitur. in quo iudeorum ac tiroꝝ habitatio eſtcōmunis. latitudo autem eius a montę libani ⁊vſqꝫ ad lacus tyberiadis ſe extendit. In medioautem iudee eſt ciuitas hieroſolimorum quaſivmbilicus totius regionis. Terra variarū opūdiues frugibus ⁊ fructibus valde fertilis. aqͥsilluſtris. optima balſamis. abundans in metall̓.cedris palmis cypreſſis ⁊ alijs nobiliſſimis arboribus inſignis. plena vineis malogranatis ⁊oliuis terra lactis ⁊ mellis. vnde ẜm gratiā elementorum iudei eam patribus repromiſſaꝫ terram fluentem lacte ⁊ melle putauerunt. cū hecillis reſurrectōnis gloriam polliceretur vt dicitIſi. li. xv. De hac dic̄ Pli. v. ca. xiiij. Iudea ꝑseſt ſyrie que late longeqꝫ funditur. que egypto⁊ arabie ꝓxima. aſperis diſperſa montibꝰ. quāiordanis amnis perfluit. ⁊ galileam a ceteris iudeis diuidit ⁊ diſtinguit. In iudea autem eſt ciuitas hieroſolima ciuitas clariſſima vrbiū oriētis. Habet autem iudea fontes calidos ⁊ ſalu
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten