quotidie bonos remuneras et malos punis qͥbus etiam iudicijs premia iuſtis et penas impijs in iudicio futuro reddes. Et per hunc modum cum currerem.Adheſi teſtimonijs tuis dn̄e: noli me cōfundere.Adheſi) voluntate amore: et toto deſiderio(teſtimonijs) ⁊ mandatis (tuis) o (domine) quiprius adherebam pauimento Adheret autemteſtimonijs qui mundo renunciat qui curā huius vite ⁊ voluptates ſpernit qui poſteriora obliuiſcitur ⁊ in anteriora contendit vt ad brauiūperueniat ⁊ ideo (noli me cōfundere) nec ſpemmeam euacuare ſed fac vt quo curro pertendāquo tendo per te perueniam nō enim volentisnec currentis ſed miſerentis eſt dei. Sed quianon per ſe ipſum iſta potuit ſubiungitUiam mandatoꝝ tuoꝝ cucurri: cum dilataſti cor meum.Uiam mandatorum tuorum) que anguſtaeſt (cucurri) vt bonus equus id eſt curſum vite mee ſcd̓m mandata tua direxi non per proprium arbitrium ſed (cum dilataſti cor meuꝫ)per donum charitatis et delectationeꝫ iuſticievnde mādata diuina fiunt leuia. nō enim currerē niſi dilataſſes Non ergo cucurri ꝑ me ſecdono tuo hoc eſt enim donum dei vt in preceptis eius non timore pene anguſtemur ſed dilectione ⁊ delectatione iuſticie dilatemur.Egem pone mihidomine viam iuſtificationū tuaruꝫ:et exquiram eam ſemper.In hac quinta littera precatur chriſto veniente ſibi qui veterem legem tenuit nouam legeꝫconſtitui et quia per eam veruꝫ eſſe quis habetideo huic octonario congrue premittitur littera (He) que interpretatur eſt vel viuit quod bene cōuenit qui enim eſt viuit et qui viuit eſt. Eſſe autem ⁊ viuere ſcd̓m deuꝫ inchoat quiſquisin lege domini bene viuēdo ambulat: quod eſſe et viuere vir iſte ſanctus poſtulat. quaſi diceret noli me confundere. Sed. LLegem tuam)diuinam. non veterem vt olim nō ſubditis ſednouam vt filijs (p̄one mihi) o (dn̄e) docens meeam ſcilicet (viam iuſtificationū tuaruꝫ) vt medirigat in mandatis tuis iuſtis. Sicut imperator preſcribit militibus viam eundi quantūſcilicꝫ et qua eant (et) ego (exquiram eam) vt inea proficiam ⁊ hoc (ſemper) ſcꝫ quādiu viuamIam habet agendo ſed adhuc exquirit ꝓficiendo quamdiu enī hic viuitur tamdiu in ea etſciendo et diligendo ꝓficitur et qui ꝓficit poſthanc vitam perficitur. Et quia ad exquirendūper me non ſufficio ideo.Da mihi intellectū et ſcrutabor legemtuam: et cuſtodiam illam in toto cordemeo.Da mihi intellectum id eſt intelligendi donum et gratiaꝫ vt ad eius alta ꝑueniam in quibus tota lex pendet ⁊ prophete(et) habito intellectu (ſcrutabor legem tuam) vt ipſam intelligam ⁊ intellectam opere perficiam etore predicem(et cuſtodiaꝫ illam) nō in arca non in quaterno ſed (in toto corde meo) ſcilicet in intellectu per cognitionem in memoria per recordationem et in voluntate per amorem in quoⁱ videtur promiſiſſe vt deum diligat toto corde tota anima tota mente et ꝓximum ſuum ſicut ſeipſum. Et quia hoc non valeo viribus meisideo.Deduc me in ſemita mandatoꝝ tuorū:quia ipſam volui.Deduc̄ me) per gr̄am tuam ſicut nutrix paruulum (in ſemita mandatorum tuorum) ne aberrem. propterea viam mandatorum vocat ſemitam quia anguſta eſt via que ducit ad vitamque tamen nō dilatato corde curritur. Arta eſthec via vt non admittat timidum. ardua vt re tumidūpellat pigrum (quia ipſam volui) id eſt voluntarius fui ⁊ ſum ad implendum nō timore ſedamore. Ac ſi dicat non concupiui aliud nec delectatus ſum ideo rogo vt me deducas quia ſine tuo ducatu parum eſt mihi mea voluntas.Sed quia et ipſa voluntas a te eſt oro.Inclina cor meum in teſtimonia tua: etnon in auariciam.Inclina) per humilitatem (cor meum id eſtaffectum meum vt plus velim ⁊ in ipſa voluntate proficiam (in teſtimonia tua) ⁊ precepta vtea propter ſe impleaꝫ. teſtimonijs quippe aliudprobatur et deus iuſtificatōnes ſuas ⁊ mandata quicquid nobis perſuadere vult ſuis teſtimonijs id eſt preceptis ⁊ exemplis nobis perſuadet ⁊ probat vt gratis colatur. quod impedit radix omnium malorum cupiditas. Unde ſubdit (et non in auaritiam) per ſubtractionem gratie ipſum deſerēdo qua ſubtracta deūcolat propter terrena ad quod mouet auaritiaEt quia omnia ſub ſole vanitas ſunt. ideo addit generaliter. Et.Auerte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua viuifica me.
Druckschrift
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten