Druckschrift 
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Einzelbild herunterladen
 

boret vt ipſius legis precepta et mandata intellecta opere adimpleat ac ꝑſecutionē et impedimentum iniquorum tollat: vt ipſe ab inceptisnon deſiſtat. Et in his videtur ꝯſiſtere tota materia huius pſalmi in generali qui durat vſqꝫad pſalmum. Ad dominū cum tribularer clamaui. Pſalmus autem ille inſtitutor eſt fidelium: paradiſus omniū pomorum et ſententiarum: apotheca ſpiritus ſancti: qui quāto in ſuperficie videtur apertior tanto myſteriorum altitudine eſt profundior. vbi generalis iuſtus loquitur modo profitendo quod accepit: modoiterum ſperando quod meruit. Et eſt hic pſalmus totus morali doctrina inſignis: om̄is autem moralis doctrina ſuauis eſt: in hic pſalmus eminet. alij nanqꝫ pſalmi tanquam ſtelleminores aliquatenus lucent: iſte vero quaſi ſolpleni luminis meridiano calore feruens totusmorali dulcedine reſplendet Et eſt per litterashebrei alphati digeſtus vt ſicut pueri in pͥmislitteris vſum diſcendi ſumunt ita nos huiuſmodi elementis vſum viuendi vſqꝫ ad maturitatem addiſcamus. O ctonarius vero in ſingulis diſtinctōnibus innuit vnaqueqꝫ parsperfecta eſt et ſufficit vt ſi quis eam ſeruet in vita ſeptem dierum perueniat ad octauam reſurrectionis. Uel circumciſionem cordis habeatquā octonarius ſignificat. Unde Augꝰ. Sciendum in hoc pſalmo omnem moralem locūeſſe comprehenſum. Oro te quid hoc ſacratius ſacramento? quid hac voluptate iocundius? qui tibi que mella ſunt dulciora qͣꝫ diſcereprudentiam? in atria eius intrare: ſenſum creatoris inſpicere et ſermones domini dei tui plenos docere ſapientia ſpirituali. Habeant ſibiceteri ſuas opes: gemma bibant: ſerico niteantplauſu populi delectentur: et per varias volūptates diuitias ſuas vincere nequeant. noſtredelitie ſint in lege domini meditari die ac nocte. pulſare ianuam non patentem: panes trinitatis accipere: et ſeculi fluctus domino preeunte calcare. Sed et notandum hunc pſalmumqui vigintiduabus clauſulis conſtat quarumvnaqueqꝫ octenis verſibus terminatur vtriuſqꝫ teſtamenti myſteria continere. et veteris videlicet propter vigintiduas litteras et vigintiduo eiuſdem inſtrumenti volumina. Et nouipropter octauum numerum reſurrectōne dominica et circumciſione ſpiritus in euangelioconſecratum. Hec Augꝰ. Sententia in ſpeciali: qꝛ om̄s beatitudine ꝯcupiſcūt: ſed quo adeam ꝑueniat̉ plurimi neſciūt et diuerſi diuerſaquerūt quibꝰ beati ſint: ne qͥs iam erret docetſit ad veram beatitudinem via. Eſt enim veraad eam via iſta: vt qui volunt eſſe beati ſint immaculati. vnde dicit. (Beati) ſunt in ſpe bonorum operum merita exiſtentes (immaculati) ſine crimine et mortali culpa (in via) ſeculiquam gradimur id eſt in preſenti vita (qui ambulant) et non ocioſi id eſt qui proficiunt et perſeuerant (in lege domini) hoc eſt in mandatiseius ipſam ſcilicet legem opere adimplendo.Lex nanqꝫ dn̄i eſt via per quam reuerti poſſumus in patriam. Ambulemus ergo in lege domini: curramus in operatione mandatorum:vt curſu completo brauium cum apoſtolo capiamus. Sed quia ad hoc ambulent in lege domini exigit̉ ipſius legis noticia ideo ſubditur.Beati qui ſcrutātur teſtimonia eius: intoto corde exquirunt eumBeati) etiam ſunt in ſpe (qui ſcrutantur) etinquirunt diligēter ſtudendo (teſtimonia eiusid eſt ſcripturas ſacras teſtimonium de deohibentes et quid teſtetur nobis per ſcripturasſuas (et in toto corde) et affectu non diuiſo vtheretici et amici huius mundi. et ſimplici nonduplici (exquirunt eum) ſolum non aliud vicognoſcant et diligant vt non ſolum ſit ſtudium cognoſcendi verum etiam voluntas operandi. Propter hoc enim ſcrutande ſunt ſcripture vt deus inueniatur et vt iuſti non doctiefficiamur. Hi ergo ſunt beati qui ambulantin lege dn̄i.Non enim qui operantur iniquitatem:in vijs eius ambulauerunt.Non enim qui operantur iniquitatem) ſcilicet ex deliberatōne et dilectione vt qui obediunt deſiderijs peccati non qui trahuntur inuiti: vel qui oꝑantur perſeueranter (in vijs eius)id eſt in preceptis dei que tanquam vie ducuntad patriam celeſtem. (ambulauerunt) recte ſcilicet ea cuſtodiendo ſꝫ magis in deuijs que ducunt ad eternam damnationem contra precepta faciendo ac per hoc non ſunt immaculatiet per conſequens nondum ſunt beati. Et vere hi tales non ambulant in vijs. quiaTu mandaſti: mandata tua cuſtodiri nimis.Tu) ſcilicet deus cui obediendum eſt ab omni creatura (mandaſti) per legē: per euangelium: per prophetas: per apoſtolos et predicatores ſequentes (mandata) id eſt precepta (tuacuſtodiri nimis) id eſt valde cum magna dilila