(et effraim) id eſt hij qui bonos fructus et inſe et alijs faciunt ſcꝫ doctores eccleſie: effraimenim interpretatur fructificatio: ſuntꝭ fortitudo capitis mei) id eſt chriſti dicit eccleſia quiachriſti membra infirmiora ſuſtentant.Iuda rex meus: moab olla ſpei mee.Iuda rex meus) id eſt confeſſores rectoreserunt mei ſcꝫ eccleſie: iudas enim interpretaturconfeſſio vel chriſtus qui eſt de tribu iuda naſciturus erit rex meus (moab) qui interp̄taturabutens lege ſcꝫ gentiū populus eſt olla buliens quia infert tribulationeꝫ que eſt (ſpei meequia facit me plenius ſperare non deficere: tribulationes enim maxime non oriuntur aduerſus eccleſiaꝫ niſi a malevtentibus lege. Sicutautem in olla cibi ſic in tribulatōe excocti ſuntſancti Apte vero dicitur olla ſpei in eo qꝛ ſpesſanctorū venit a tribulatione. In hac olla tribulationū conſtituta quantā ſpem habeat eccleſia audiamus.In ydumeam extendam calciamentuꝫmeum mihi alienigene ſubditi ſunt.Inydumeam) que interpretatur terrena ſiueſanguinea (extendam calciamentū meū) id eſteuangeliū quo munitur vita gradientiū in mūdo. q. d. buliat olla quantū poteſt ſeuiat mundus quantū valet ego vſqꝫ ad terrenos et ſanguineos extendā predicationē meam ⁊ ſic mihi etiam (alienigene ſubditi ſunt) illi qui nonpertinent ad genus meū ad hereditatē meam.Multi enim veniunt ad fidem qui nō pertingunt ad hereditatē: multi adorant chriſtuꝫ quinō ſunt regnaturi cum chriſto: quia multi ſuntvocati pauci vero electi. Et ne hoc videretur viribus ſuis attribuere cōmendat gratiā dei deducentem cum ſubiungit.Quis deducet me in ciuitatem munitāquis deducet me vſqꝫ in ydumeam.Quis deducet me in ciuitatem munitaꝫ) ideſt in iudeam que munita recte dicitur videlicꝫpatriarchis et ꝓphetis legibus quoqꝫ et varijsinſtitutionibꝰ ad hanc primū predicatū eſt eūangeliū (quis deducet me vſqꝫ in ydumeaꝫ) ideſt in vniuerſam gentilitatem vt multi ex gentibus mihi incorporent̉ et ſocietate membroruꝫciuitas amplietur. Negat hoc ab homine fieri poſſe. hoc enī a ſola fieri poterat deitate. Unde ſubdit.Nonne tu deus qui repuliſti nos et nonegredieris deus in virtutibus noſtris.Nōnetu deus) facies hoc qͥ (repuliſti nos)exponens nos ꝑiculis et ſinens tribulari. Tuipſe qui repuliſti deduces: tu ipſe qui iratus esmiſereberis: non enīm cōtinebis in ira tua miſericordias tuas. Deduces ergo ⁊ tamen ſeuiēte mundo non (egredieris) ꝯ (deus in virtutibꝰnoſtris) quando fortiter facturi ſumus pro defenſione fidei id eſt non oſtendes potentiā tuāqualem oſtendiſti olim patribus quando eoꝝfortitudini ceſſerunt gentes. Tamen diuerſistormentis nos extra cruciantibus nō deſeresſed tunc nobis intus operaberis ⁊ ſic magis ⁊melius deduces quia ſic videmur non ꝓ temporali vita pugnare ſed ꝓ eterna. Tu ergo deꝰqui non egredieris in virtutibus noſtris quianon dabis temporale auxiliū da ſempiternū ⁊hoc eſt quod ſubdit.Da nobis auxilium de tribulatōe: et vana ſalus hominis.Da nobis auxiliū) ſempiternū in futuro (de tribulatōe) .i. ꝓpter tribulatōeꝫ quā hic ſuſtinemꝰnō petimꝰ vt amoueas tribulatōꝫ ſꝫ vt ipſa tribulatio ſit nobis fructuoſa ⁊ in auxiliū vt indſubuenias. Un̄ deſerere videris Et ideo nō petimus hanc ſaluteꝫ humanā (⁊ id eſt quia (vana et fallax eſt (ſalus hominis) trāſitoria ⁊ temporalis. Audiant hec qui. ſpem ſuam in potentatibus hominū vel in terrenarum diuitiarumſplendoribꝰ ponunt quia (vana) eſt (ſalus hominis) et deus ſolus oportunū tribulationilnoſtris preſtat auxiliū. Merito ergo ſubdit eocleſia.In deo faciemus virtutem: et ip̄e ad nihilum deducet tribulantes nos.In deo faciemus virtutem) vincendo inimicos non in gladio: non in equis: non in potentatū exercitus: quia deus erit exercitus ⁊ victoria noſtra. Unde ſubdit (et ipſe ad nihilumdeducet tribulantes nos) et impugnantes et aſpe eternitatis reuocare conantes tam vicia qͣꝫinimicos viſibiles ⁊ inuiſibiles reprimendo ⁊eorum ſeuiciam annihilando faciemus ⁊ nosvirtutem in domino vt ab omni tribulatōne ettentatione liberi eſſe mereamur. In ipſo ſit fortitudo noſtra in ipſo ſit omnis noſtra gloria etnulla preualebunt aduerſa. Nam ſi deus pronobis quis contra nos.Oratio.Omnipotens mitiſſime deus humani generis reſtaurator et rector: qui fideles tuos ſicdeponis vt erigas: ſic humilias vt ad celorumregnum perducas: in te credentium corda piamiſeratione cuſtodi: vt ad confeſſionis tue remedia fugientes ſanatis contritionibus eterna felicitate te largiente perfrui mereantur.Per dominum.
Druckschrift
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten