Druckschrift 
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Einzelbild herunterladen
 

Et ſcient quia deus dominabitur iacob:et finium terre.Et) tunc (ſcient quia deus dominabitur iacob) id eſt iudeorum de iacob deſcendentiumet non tm̄ eorum ſed finium terre) id eſt gentium que in finibus terre erant reſpectu iudeorum que erant in medio quas iudei vt canescontempſerunt. Tunc agnoſcent eundem deūet iudeorum et gentium eſſe et non debeantgentes contemnere: omnes enim peccaueruntet gratia dei egent deponent ſuperbiam et ſaluti gentium non inuidebunt quia parem ſuamet illorum infirmitatem cognoſcent in angulari lapide copulati ſimul deum adorabūt: dicitur ergo nunc de iudeis quod ſupra dictū eſtde gentibus.Conuertentur ad veſperam et famempatientur vt canes et circuibunt ciuitatem.Conuertentur) ſcilicet iudei plenarie (ad veſperam) in vltima ſeculi etate fine mundi (eeſuriendo ac ſitiendo iuſticiam (famem verbidei (patientur vt canes) ideſt ſicut peccatorescognoſcentes ſe infirmos vt poſſint fieri ſani.nemo enim inſanabilior eſt eo qui ſibi ſanusvidetur (et circuibunt ciuitatem) dei: et eccleſiam ſanctorum vitam mores inueſtigando exquibus ciuitas dei conſtructa eſt Uel (ciuitatem) id eſt mundum circūibunt euangelizando. Unde apte ſubiungitur.Ipſi diſpergentur ad manducandum:ſi vero non fuerint ſaturati et murmurabunt.Ipſi) conuerſi iam digni (diſpergentur) vbqꝫ de loco ad locum (ad manducandum) id eſtad alios lucrandum incorporandum ſibi infide (ſi vero non fuerint ſaturati) fide populorum id eſt ſi non fuerit impletum deſideriū eorum et predicatio ad votum eorum non fructificauerit (et) ipſi ſicut et gentes (murmurabunt) id eſt dolebunt quomodo ſuperius dictum eſt quoniam quis audiuit. Iſte verſusgit prelatos qui diſperguntur per dioceſes ſuas non ad predicandum ſed ad manducandū(ſi vero non fuerint ſaturati) id eſt ad libitumſuum bene procurati murmurant pre impatientia et forte huius occaſione extorquentur pecuniam. Sic et clauſtrales qui diſpergunturper cameras ad manducandū ibi dimiſſo refectorio (ſi non fuerint ſaturati) id eſt ad dele-ctationem procurati (murmurabunt) cōtrauiſorem ſuum Sed tota iam eccleſia de vtroqꝫpariete iuncta gaudens et gratias agens ſubiungit.Ęgo autem cantabo fortitudinem tuaꝫet exaltabo mane miſericordiam tuam.Ego autem iam tota eccleſia (cantabo ⁊⁊cantico laudabo vel cum voce laudis predicabo (fortitudinem tuam) qua diabolum viciſtiqua infernum ſpoliaſti (et exultabo) corde id ēcum exultatione magnificabo vel laudabo nelaus ſit tm̄ in ore(mane) id eſt ſine dilatione acprompte ſtudioſe (mīam tuam) qua humanūgenus redemiſti pctā dimiſiſti vel mane .i. inreſurrectione quando tranſactis huius ſeculitenebris et tentationibus apparebit ſol iuſticieexultabo id eſt exultando ſuſcipiam (miſericordiam tuam) que erit in remuneratione.Quia factus es ſuſceptor meus: et refugium meum in die tribulationis mee.Quia) in preſenti vita in qua tribulat̉ om̄isqui iuſte viuit (factus es) ab ipſa tribulatione(ſuſceptor meus) ab inſtantibus periculis (refugium meum) tutum (in die tribulatōis meequando ſcilicet gratum eſt: niſi enim tu ſuſcepiſſes ſaluaſſes nemo eſſet qui inter tot tanta mala ſubſiſtere potuiſſet. Et ideo adhuc amplius deum beneficijs ſuis laudare deſiderans ſubiungit.Adiutor meus tibi pſallam: quia deusſuſceptor meus deus meus miſericordia mea.Adiutor meus) id eſt cooperator in bonis(tibi pſallam) id eſt bona opera que te aſpirante auxiliante geſſi tibi aſcribam merito (qꝛ)tu (deus ſuſceptor meus es) nunc ad gratiamet tandem ad gloriam qui etiam ſuſceptū deificas hoc non imputo meritis meis ſed miſericordie tue quia tu ipſe (deus meus) qui mecreaſti es (miſericordia mea) me ſaluaſti quaſi diceret vt pro multis vno verbo ſingula beneficia tua et te plenius explicem tu es miſericordia mea quia totum gratis das cui ꝓpriumeſt miſereri ſemper parcere. Cum multa dixit non tamen omnia ſed in hoc vno omniaprehendit. Attendēs enim omnia bona quecunqꝫ habere poſſumus ſiue in natura ſiue inconuerſione in fide: in ſpe in charitate in iuſticia in timore domini in bonis moribus totumnon eſſe niſi ex illius donis et miſericordia: ita