Druckschrift 
2,1 (1485)
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

QueſtioXXII

iuſmodi pauio anime conuenire non poteſt niſi per accidens. per ſe autem conuenit compoſito quod eſt corruptibile.Ad ſcd̓m ſic proceditur.Uidetur paſſio magis ſit in parte anime apprehenſiuaqͣꝫ in parte appetitiua. Quod enim eſt primum in quolibet genere. videtur eſſe maximum illorum que ſunt in genere illo. cauſa aliorum. vt dicitur in ſecundo metaphiſice. ſed paſſio prius inuenitur in parte apprehenſiua qͣꝫin parte appetitiua. non enim patitur pars appetitiua niſi paſſione precedente in parte apprehenſiua. ergo paſſioeſt magis in parte apprehenſiua qͣꝫ in parte appetitiua. Preterea. quod eſt magis actiuum videtur eſſe minus paſſiuum. actio enim paſſioni opponitur. ſed parsappetitiua eſt magis actiua qͣꝫ pars apprehenſiua. ergo videtur in parte apprehenſiua magis ſit paſſio. Preterea. Sicut appetitus ſeuſitinus eſt virtus in organo corporali. ita vis apprehenſiua ſenſitiua. ſed paſſio animeſit proprie loquendo ſecundum tranſmutationem corporalem. ergo non magis eſt paſſio in parte appetitiua ſenſitiua qͣꝫ in apprehenſiua ſenſitiua. Sed contra eſtquod Auguſtinus dicit in. ix. de ciuita. dei. motus animi. quos greci pati. noſtri autem ſicut Cicero perturbationes. quidam affectiones vel affectus. quidam vero. ſicutin greco habetur. expreſſius paſſiones vocant. ex quo patet paſſiones anime ſunt idem quod affectiones. ſed affectiones manifeſte pertinent ad partem appetitiuamnon ad apprehenſiuam. ergo paſſiones magis ſunt in appetitiua qͣꝫ in apprehenſiua. Reſpondeo. dicendum ſicut iam dictum eſt. in nomine paſſionis importaturquod patiens trahatur ad id quod eſt agentis. Magisautem trahitur anima ad rem per vim appetitiuam qͣꝫvim apprehenſiuam. nam per vim appetiuam anima habet ordinem ad ipſas res prout in ſeip̄is ſunt. Unde phiſoſophus dicit in ſeptimo metaphiſice. bonum malum que ſunt obiecta appetitiue potentie. ſunt in ip̄is rebus. vis autem apprehenſiua non trahitur ad rem ſecundum in ſeip̄a eſt. ſed cognoſcit eam ſecundum intentionem rei quam in ſe habet vel recipit ſecundum proprium modum. vnde ibidem dicitur. verum falſumque ad cognitionem pertinent non ſunt in rebus. ſed inmente. vnde patet ratio paſſionis magis inuenitur inparte appetitiua qͣꝫ in parte apprehenſiua. Ad primum ergo dicendum. econuerſo ſe habet in his quetinent ad perfectionem. in his que pertinēt ad defectumnam in his que ad perfectionem pertinent attenditur intenſio per acceſſum ad vnū p̄mū principium. cui qͣꝫto eſtaliquid propinquius tanto eſt magis intenſum. ſicut intenſio lucidi attenditur per acceſſum ad aliquid ſummelucidum. cui quanto aliquid magis appropinquat. tantoeſt magis lucidum. iſed in his que ad defectum pertinentattenditur intenſio non per acceſſum ad aliquod ſummūſed per receſſum a perfecto. quia in hoc ratio prinationis defectus conſiſtit. ideo quanto minus recedit a primotanto eſt minus intenſum. propter hoc in principio ſemper īuenitur paruus defectus. qui poſtea procedendo magis multiplicatur. Paſſio autem ad defectum pertinet.quia eſt alicuius ſecundum eſt in potentia. vnde in hisque appropinquant primo perfecto ſcilicet deo. inueniturparum de ratione potentie paſſionis. in alijs autem conſequenter plus. ſic et iam in priori vi anime ſcilicet ap-

prehenſiua. inuenitur minus de ratione paſſionis.Ad ſecundum dicendum. vis appetitiua dicitur eſſemagis actiua quia eſt magis principium exterioris actuſ hoc habet ex hocip̄o ex quo habet ſit magis paſſiua. ſcilicet ex hoc habet ordinem ad rem prout eſt in ſeipſa.per actionem enim exteriorem venimus ad conſequendas res. Ad tertium dicendum. ſicut in primo dictum eſt. dupliciter organum anime poteſt tranſmutari.Uno modo tranſmutatione ſpirituali ſecundum recipit intentionem rei. hoc per ſe inuenitur in actu apprehenſiue virtutis ſenſitiue. ſicut oculus immutatur a viſibili. non ita coloretur. ſed ita recipiat intentionem coloris. Eſt autem alia naturalis tranſmutatio organi.ut organum tranſmutatur quantum ad ſuam naturaleꝫdiſpoſitionem. puta caleſit aut infrigidatur. vel aliomodo ſimili tranſmutatur. huiuſmodi tranſmutatioaccidens ſe habet ad actum apprehenſiue virtutis ſenſitiue. puta cum oculus fatigatur ex forti intuitu. vel diſſoluitur ex vehementia viſibilis. ſed ad actum appetitus ſenſitiui per ſe ordinatur huiuſmodi tranſmutatio. vnde indiffinitione motuum appetitiue partis materialiter ponitur aliqua naturalis tranſmutatio organi. ſicut dicitur ira eſt accenſio ſanguinis circa cor. vnde patet ratiopaſſionis magis inuenitur in actu ſenſitiue appetitiue qͣꝫin actu ſenſitiue virtutis apprehenſiue. licet vtraqꝫ ſit actꝰorgani corporalis.Ad tertium ſic ꝓceditur.Uidetur paſſio non magis ſit in appetitu ſenſitiuo qͣꝫin appetitu intellectiuo. Dicit enim Dionyſius ſecundo capitulo de diui. nomi. Ierotheus ex quadam eſt doctus diuiniore inſpiratione non ſolum diſcens. ſed etiampatiens diuina. ſed paſſio diuinorum non poteſt pertinere ad appetitum ſenſitiuum. cuius obiectum eſt bonumſenſibile. ergo paſſio eſt in appetitu intellectiuo ſicuterin appetitu ſenſitiuo. Preterea. Quanto actiuumeſt potentius tanto paſſio eſt fortior. ſed obiectum appetitus intellectiui quod eſt bonum vniuerſale. eſt pote ntius actiuum qͣꝫ obiectum appetitus ſenſitiui quod eſtticulare bonum. ergo ratio paſſionis magis inuenitur inappetitu intellectiuo qͣꝫ in appetitu ſenſitiuo. Preterea. Gaudium amor paſſiones quedam eſſe dicuntur. ſed hec inueniuntur in appetitu intellectiuo. non ſolum in ſenſitiuo. alioquin non attribuerentur in ſcripturis deo angelis. ergo paſſiones non magis ſunt in appetitu ſenſitiuo qͣꝫ in intellectiuo. Sed contra ē quoddicit Damaſcenus in ſecundo libro deſcribens animalespaſſiones. Paſſio eſt motus appetitiue virtutis ſenſibilis in imaginatiōe boni vel mali. Et aliter. Paſſio eſt motus irrationalis anime per ſuſceptionem boni vel mali. Reſpondeo dicendum ſicut iam dictum eſt. paſſioproprie inuenitur vbi eſt tranſmutatio corporalis. quedem inuenitur in actibus appetitus ſenſitiui non ſolumſpiritualis. ſicut eſt in apprehenſione ſenſitiua. ſed etiamnaturalis. In actu autem appetitus intellectiui non requiritur aliqua tranſmutatio corporalis. quia huiuſmodi appetitus non eſt virtus alicuius organi. Unde patetratio paſſionis magis proprie inuenitur in actu appetitus ſenſitiui qͣꝫ intellectiui. vt etiam patet per diffinitiones Damaſceni inductas. Ad primum ergo dicendum. paſſio diuinorum ibi d̓r affectio ad diuiua coniunctio ad ip̄a amorē qd̓ tn̄ fit ſine trāſmutatōe corꝑali.

D 5