Fluminis impetus letificat ciuitatē dei:ſanctificauit tabernaculū ſuū altiſſimus.Fluminis impetus) id eſt inundatio et irrigatio ſancti ſpiritus (letificat) ſuis gratijs et donis (ciuitatem dei) id eſt ſanctam eccleſiam virtutibus munitaꝫ (et ſanctificauit) per illum fluuium (tabernaculum ſuum) id eſt congregationem fidelium in qua habitat per fidem (altiſſimus) ſcilicet ipſe chriſtus. Ideo ſpiritus ſanctus dicitur flumen quia concupiſcentias et ardores carnis extinguit. impetuoſum autem qꝛnemo ei reſiſtit. Eccleſia vero dicit̉ ciuitas velpropter concordiam habitantium: vel quia legem habet et regem. hanc in tantū letificat ſpiritus ſanctus vt glorietur etiam in tribulationibus. Dicitur et tabernaculum quia in ea domino militatur. Et hoc tabernaculum ſignificatur per ſpiritum ſanctum ſine quo nullus eſtſanctus. Nec ſolum letificat ⁊ ſanctificat deuseccleſiam ſuam ſed etiamDeus in medio eius non cōmouebituradiuuabit eam deus mane diluculo.Deus in medio eius) ſcilicet ciuitatis et eccleſie fidelium eſt et manet ad protegendum amalo et roborandum in bono. In medio eſt ideſt in cōmuni quia omnibus equaliter propoſitus eſt: equaliter omnibus conſulit nec perſonas accipit. Uel ideo quia eſt columna que ſuſtentat omēs partes domus ne corruat. et ideoilla ciuitas (non cōmouebitur) a veritate fideiet operatione virtutum ſeu de bono ad malumEt non ſolum ſuſtentat ne corruat: ſed etiā (adiuuabit eā deus) in labore huius ſeculi ad bene operandum et proficiendum. (mane) id eſin principio conuerſionis vel boni operis. et hͦ(diluculo) id eſt illuminatione ſpiritus ſancti:quia ſicut poſt mane ſequitur diluculum: ſic ꝑinitium conuerſionis venitur ad lumen virtutis. Uel ſcd̓m aliam litteram (adiuuabit eamdeus vultu ſuo) id eſt preſentia et demonſtratione auxilij ſui ſcilicet cum eam adiuuando ſeindicat. Et ſicCōturbate ſunt gentes et inclinata ſuntregna: dedit voce ſuā mota eſt terra.Conturbate ſunt gentes) ſalubriter et bonaconturbatione id eſt ammirate ac compuncteet mote ad penitentiam viſis miraculis et multiplicatione fidelium (et inclinata ſunt) etiam(regna) id eſt principes vel regiones humiliatiper fidem predicationem humiliter ſuſcipiendo vt adorent qui per ſuperbiaꝫ erant erecti vtſeruirent. quia (dedit vocem) id eſt predicationem (ſuam) deus ꝑ ora predicatorum: et (motaeſt terra) id eſt terreni ad conuerſionem ſcūiceiab infidelitate ad fidem: a vicijs ad virtutes: adiabolo ad deum. Quis eſt qui dedit vocemſuam dicat eccleſia.Dn̄s virtutum nobiſcum: ſuſceptor noſter deus iacob.Dominus virtutum) celeſtium ſcilicet angelorum. Ue l Dominus virtutum) a quo donavirtutum fluunt: ip̄e eſt (nobiſcum emanuel incarne aſſumpta: et per hoc eſt (ſuſceptor noſter)Suſceptus eſt a nobis et ſuſcepit nos. Accepit noſtram humanitatem: ſuſcepit nos in ſuam diuinitatē. factus eſt particeps noſtre mortalitatis vt nos faceret participes ſue immortalitatis (deus iacob) id eſt ſignificatorum periacob ſcilicet luctantium et ſupplantantium quibus ipſe dat virtutes. Nulla ergo nos terrcatinfirmitas noſtra. Et quia admirabilis et ſalubris eſt iſta gratia ergoUenite et videte opera domini que poſuit prodigia ſuper terrā: auferens bellavſqꝫ ad finem terre.Uenite) o gentes fide et credite (et videte) ideſt intelligite (opera domini) que tempore incarnatōnis fecit. (que poſuit prodigia id eſt inſignum. Prodigia enī dicuntur in quibus aliud ſignificatur qͣꝫ videtur. (ſuper terram) id eſtſuper terrenos: et ſubiungit que ſunt illa ſcilicꝫ(auferens bella) ſcilicet ſpiritualia. Fecit enimpacem inter deum et hominem et vtraqꝫ ſcilicꝫiudeos et gentes fecit vnum. et hoc (vſqꝫ ad finem terre) nō tm̄ localiter in om̄i terra mundi:ſed etiam temporaliter vſqꝫ ad finē ſeculi. Aufert etiam a nobis dominus bella quando extinguit repugnātia vicia et hoc ſignificabat illa pax temporalis que per totum mundū temꝰpore natiuitatis Chriſti fuit. Et vere eſt auferens bella quiaArcū conteret et confringet arma: et ſcuta comburet igni.Arcum conteret) id eſt occultas malorū contra fideles inſidias deſtruet (et confringet arma) id eſt publicas et apertas impugnationes (et ſcuta) id eſt vanas errorum et viciorumprotectiones et defenſiones (comburet igni ideſt annihilabit ſpūs ſancti igne et calore. Feruente iſto igne nulla in nobis arma remanemimpietatis vt armemur armis euangelicis quedeſcribit apoſtolus. Et quia prius inuitati ſūmus ad videnduꝫ opera dn̄i: iam ip̄e dn̄s nosinuitat ad videndum ſe. d.Uacate et videte qm̄ ego ſum deus: exaltabor in gentibꝰ et exaltabor in terra.
Druckschrift
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten