LIBERcætera hominis bona, aut animi duntaxat propria ſint, aut corporis ſo-la ex omnibus abſoluta illa, ac perfecta trāquillitas uniuerſam hominisnaturam continet. Ideoque bonorum omnium præſtantiſſimum me-rito iudicari debet. ¶ Ad hæc quoque non parum id ualet, quod om-nium philoſophorum auctoritate confirmatum eſt. Id ſcilicet ſum-mum uideri. cui nihil ulterius addi poſſit. Tu uero quid tranquillitatiadiicies: an uero id facies: niſi quid illi deſit. At ſiquid boni defecerit, ne-ceſſe eſt eum, cui deſit, illud appetere. qui uero cupit, tranquillus eſſenullo modo poteſt. ubi igitur trāquillitas eſt. ibi appetitio nulla. ubi ue-ro nihil appetitur, nulla eſt indigentia. ubi nulla egeſtas, ibi denique ſta-tus perfectus copia rerum expetendarum, bonorumque omnium abſoluta complexio. ubi ergo tranquilitas eſt, ibi bona ſunt omnia. ubi om-nia ſunt, & tranquillitas. quo intelligitur. ei nihil deeſſe, nihil omninoaddi poſſe, bonorumque in ſe naturam omnium, rationem que com-prehendere. Ideoque perfectum eſſe bonum, atquo extremum, ad quodnaturæ omnis appetitio referatur. ¶ Cumque bona plurima ſint.aut unum aliquod ex his beatitudo eſt, aut omnia inuicem congregata.aut quiddam potius, quod ex omnium cæterorum bonorum cum u-lata poſſeſſione conficitur. Aliquod uero bonorum ſecretum a cæte-ris, quoniam plurima ſibi alia ſuperaddi queant, ſummum nullo modobonum uideri poteſt. Nec etiam ſimul collecta omnia. Beatitudo nāqꝫhumanæ uitæ finis quidam ultimus, atque extremus exiſtit. ultimusautem finis unus, atque ſimplex eſſe debet. quapropter ſummum bo-num erit, quod ex aliorum omnium accumulatione profectum ſit. Iduero præter tranquillitatem eſſe nihil poteſt. Eſt enim bonorum naturaduplex. nam & explent animum, & omni moleſtia liberant. eiuſmodiuero expletio, atque liberatio proculdubio eſt ipſa tranquillitas.¶ Quæ quoniam cæterorum bonorum poſſeſſionem ſequitur, conſe-quens eſt, ut eorum omnium finis, atque extremū, ob eamque cauſamſummum merito uideatur. nec enim quieſcit animus unquam, niſibona omnia conſecutus fuerit. quies autem, & tranquiſlitas, unum, atqꝫidem eſt. bonorum igitur aliorum poſſeſſioni ſuccedit. eius itaque gra-tia bona quæſita uidentur omnia. quaſi hic ſit finis ultimus atque op-timus ab omnibus expetendus. Quapropter Epicurus beatam uitamcenſet in animi tranquillitate cōſiſtere, in ea uero tranquillitate, quæanimi ſimul & corporis indolentiam continet beatiſſimā. ¶ Sed neuidear ea, quæ de Epicuro relata ſunt, ex me ipſo aſſeuerare, primumquod
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten