¶ Caput primū. De partibus animæ.¶ Item de lætitia gaudio, & uoluptate, ſecundum Platōnem.LATO igitur (ut ab eorum principe initium faciam) cūanimum in duas partes diſtribuiſſet, mentē ſcilicet, ac ſen-ſum, menti lætitiam, & gaudium attribuit, ſenſibus uolu-ptatem. Verum prima duo hæc īter ſe differre putat, quodomne gaudium laude ſit dignū, lætitia uero partim laudanda, partim uituperanda ſit. Eſſe enim lætitiam ī bonis alicuius poſ-ſeſſione quandam mentis elationem, quæ tamen modeſtiam excede-re pariter, atqꝫ ſeruare queat. gaudium uero illam ipſam, quæ ex contē-platione, aut alio quopiam uirtutum uſu ſuſcipitur, iocunditatem. Itaqꝫ& ipſe idem in phædro, cum de prima illa, ac uera uita, qua in cælorumſedibus animus fruitur loqueretur ait, ueritatis contēplatione nutritur,& gaudet. unde ſæpenumero gaudium mentis alimoniam uocitat. nāipſam agro ſimilem uult eſſe ueritatem, frugibus uero ueritatis ipſius cōtemplationem. Alimoniæ deinde, quæ ex iis duobus capitur gaudium,quo mens ueritatis contem platione perfruitur. Quapropter & idem ineodem phædro cum de iis tenebris, in quas animus ē ſumma, ac uera lu-cedepreſſus ac demerſus eſt diſputaret. ubi inquit multus ineſt conatusueritatis campus, quonam ſit intueri, nam conueniens animæ cibus exillo extitit, & alarum natura, qua anima eleuatur hac alitur. Alas plato uocat, quibus animus ad ſupera. unde ob terrenarum rerum cogitationēdeſcenderat reuolat. id autem cum duabus uirtutibus, contem platiua uidelicet, atqꝫ morali conſequi poſſit. eaſdem plato, ut ego interpretor uirtutes animæ ipſius alas intelligit, quas ueritatis diuinarumqꝫ rerum contemplatione recuperet. quemadmodum horum appetitione terrenorūamiſerat. Cum uero per utriuſqꝫ philoſophiæ naturalis pariter & moralis exercitationem recuperatis alis ad ſuperos reuolauerit. tum redeuntianimo duo putat præmia reddi, & unum quidem eſſe diuinitatis contē-plationem. Alterum perfectum quoddam, atqꝫ abſolutum gaudiū, quoin ea ipſa dei cognitione animus perfruatur. Illud quidem ambroſiamhoc nectar Plato in phædro appellat his uerbis quæ uere ē ſpeculata anima, atqꝫ iis enutrita ſubiens rurſus ītra cælum domum reuertitur, Cumautem redierit auriga ad præſepe ſiſtens equos obiicit ambroſiam, & ſu-per ipſam nectar potandum. Aurigam more pythagoræ rationem uo-cat. equos uero cæteras animi partes, atqꝫ naturas, ꝙ illa ducat. reliqua
4 b G