DE VOLVPTATEindolentiam. illam uero tranquillitatē uocant. Eſt autem (ut placet his)in corpore indolentia doloris omnis detractio. Tranquillitas autem placida quædam, & conſtans animi ab omni perturbatione uacatio. non-nunquamuero utranque uoluptatem uno uocabulo complectuntur,abſoluitam, atque integram tranquillitatem appellantes. quo fit, ut du-plex trāquillitas ſit, una ſolius animi totius hominis, altera ea, quæ per-fecta omnino, atque abſoluta,Caput. xviii. Modus in uoluptatibus, & quod fœlicitas non ſit in uo-Iuptate concitata, ſed ī tranquillitate apud Epicurū, atque Democritū.Mnem inſuper uoluptatem ſuapte natura bonam eſſe, atqueexpetendam, fugiendam tamen interdum alterius gratia.quæ enim ex immoderatis, & turpibus actionibus ſuſcipiun-tur, uitare ob eam cauſam oportere, quod breuiſſimæ ſint, ac fragiles, ſecumque ferant pœnitentiam, curam, ſolicitudinem, atque dolorem.Dolores itidem per ſe fugiendos omnes eſſe, alterius tamen gratia, eosſuſcipiendos, qui cum leues, ac breuiſſimi ſint, maximas quaſdam ſintnobis uoluptates, & commoda præſtaturi. & ſi uoluptates omnes bonæſint. non tamen in omnibus ſitam eſſe beatam uitam. neque enim eam,quæ motu fit, ad beatam uitam ſe ipſa contentam eſſe, nec ad beate ui-uendum ſui gratia penitus neceſſariam. cæterum abſolutam illam tranquiſlitatem, quæ placidam animi quietem corporiſque indolentiamcontinet, ſummum omnino bonum putant. CHis enim duobusomnem prorſus naturam hominis corporis uidelicet, atque animi pa-riter eſſe perfectam, atque hunc eſſe ſtatum, ad quem omnia referan-tur negocia. ſiquidem laboreſque ſubire omnes, ut in ocio, deīde & quie-te eſſe poſſint, eaſque, quas in motione poſuimus uoluptates ſequi, utdolores pellant, naturæ que indigentiæ ſatiſfaciant. pellere uero dolorē,& indigentiæ ſatiſfacere, ut omni dolore, qui ab egeſtate naturæ fit, ſolu-ti ac liberi ſimus. Atque hæc ea indolentia eſt, quam in ſtatu intelligi uoIunt, quamque infœlicitate cenſent partem alteram obtinere, alteramuero partem tranquillitatem animi regere, cuius gratia uirtutes omnesquæſitæ ſint. Quippe cum nihil aliud uirtutes deſiderent, niſi ut omniliberent animum perturbatione. id uero eſt ipſa tranquillitas, qua pro-pter tranquillitatis ipſius gratia uirtutes omnes quæſitas eſſe uolunt. &multo magis reliquas omnes hominum actiones. ¶ Præterea cum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten