¶ Marſilii Ficini Florentini adhuc adoleſcentis, Liber de uoluptate, adAntonium, caniſianum. ciuem Florentinum. Prohemium.TRIA DISSERENDI GENERA.Emini cun ad eſſem una tecum incampolitano ueſtro, & cumregionis illius præcipua amœnitate. tum uariorū pomoꝝ qui-bus ea uilla imprimis abundat ſuauitate duceremur, nos inuoluptatis diſputationem incidiſſe, quam ipſea me requiſiſti, & cū primū daretur ociū litteris traderē. Hoc ergo ad te de uoluptate opuſculum ut pri-mum Figinū redii, ſūma ipſe cū uoluptate cōſcripſi. ¶ Tria uero ſuntut hinc potiſſimum exordiamur apud philoſophos diſſerendi genera.unum quo certam aliquam quæſtionis partem diſputādo defendimus.atqꝫ approbamus. ut peripatetici. ac ſtoici effecere. Alterum quo quæ-ſtione propoſita diuerſas ad id, quod quæritur ſententias rationeſqꝫ refe-rimus, ut propoſitis pluribus, inuicemqꝫ collatis, quid ex iis probabili-us, ueriſimiliuſqꝫ apparcat eligamus, quo academici, ac ſocratici peneomnes utebantur. Tertium uero genus ſcepticorum maxime propriūeſt, qui cum omnia indifferentia eſſe putent, nec certum, aut probabilehabeant quicꝗͣ quod ſequantur, ea enim, quæ naturæ ordine ſeiunctadiſtinctaqꝫ ſunt confundunt atqꝫ permiſcent ab excellentioribus, quibuſqꝫ philoſophis reiiciuntur. ¶ Ego igitur exiis omnibus academi-corum, ſocraticorumqꝫ indiſſerendo rationem hoc tempore proponendam mihi decreui. Et enim Plato. quem tāꝗͣ philoſophorum deum ſe-quimur, atqꝫ ueneramur, uetat eos, qui adhuc in tenera ætate conſtitutiſunt, ſuam aliqua de re ſententiam afferre, ne ut in iunioribus ſæpe accidit, quod primis annis maxime probauerimus, Id maturiori deindeætate & grauiori iudicio reuocandum & incontrariam ſententiam conuertendum ſit. Satius igitur eſſe cenſui cæterorum philoſophorum deuoluptate ſententias breui ſermone percurrere, ꝗͣ meam exprimere necontra id, quod a Platōne noſtro docemur aliquid impudenter aſſeue-rarem, & ut tuæ, quam noui in philoſophiæ ſtudiis ardentiſſimam ſa-tiſfacerem uoluntati. Sed hæc hactenus. ad philoſophorum iam opi-niones deueniamus.Caput
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten