LIBERlores tollunt, nec uoluptatem exaugent. naturæ ſiquidem expleta indi-gentia, coque, qui hanc ſequitur dolore detracto, putat Epicurus ſum-mam corporis terminari uoluptatem, ut poſtea uariari uoluptas diſtin-guique poſſit, augeri, amplificarique non poſſit. hoc ergo ſecundo ī ge-nere eæ uoluptates ab Epicureis poſitæ ſunt, quæ condimentis uariis.cxquiſitiſque epularum delitiis percipiuntur. Tertium deinde genusadddit uoluptatum earum, quæ nec naturales ſunt, nec neceſſariæ, ue-luti quæ ex rerum externarum ſpectaculis nihil ad uictum, aut periti-am pertinentibus & omnino omnes, quæ ex immenſo diuitiarum, atqꝫopum cumulo capiuntur. Harum omnium uoluptatum ea ratio eſt, utearum, quæ neceſſariæ ſunt libido, nec opera multa, nec impēſa explea-tur nec naturalium uolptatum cupiditates multa deſiderant, propte-rea quod ipſa natura diuitias, quibus contēta ſit, & parabiles & termina-tas habet. inanium autem cupiditatū, quæ nec naturales, nec etiam ne-ceſſarias uoluptates affectant, nec modus ullus (ut ille putat) nec finis reperiri poteſt. unde ſi ad naturam uixeris (inquit Epicurus) nūquam erispauper. ſi ad opinionem, nunquam diues. ſapientem quippe locuple-tat̉ ipſa natura, cuius diuitiæ parabiles ſunt. neque uero tenuiſſimo, &contemptiſſimo uictu minores, quam ex rebus exquiſitiſſimis ad epu-Iandum uoluptates percipiuntur. Paucis enim ac minimis natura cō-tenta eſt. ¶ Nec eam ſolam Epicurus ſequitur uoluptatē, quæ ſuaui-tate aliqua naturam mouet. de qua ſatis iam diximus, ſed maximamillam uoluptatem exiſtimat, quæ percipitur omni dolore detracto. quāin ſtatu poſitam dicit. cumque eam eſſe uoluptatem cyrenaici negauiſ-ſent. contra, Epicurus uoluptatem hanc dici debere, ſic docet. quoni-am cum priuamur dolore, ipſa liberatione, & uacuitate omnis moleſtiæ-gaudeamus omne autem id, quo gaudemus uoluptas eſt, ut omne, quooffēdimur, dolor. doloris omnis priuatio recta nominata eſt uoluptas.ut enim cum cibo & potu fames, ſitiſque depulſa eſt, ipſa detractio mo-leſtiæ, conſecutionem affert uoluptatis. ſic in omni re, doloris amotioſucceſſionem efficit uoluptatis. Itaque non placuit Epicuro mediumeſſe quiddam inter dolorem, & uoluptatem. Illud enim ipſum, quodquibuſdam medium uidetur, cum omni dolore caremus, non modouoluptatem eſſe, uerum etiam ſummam uoluptatem. quisquis enimſentit, quemadmodum ſit affectus, eum neceſſe eſt, autⁱ in dolore eſſe autin uoluptate. hanc præterea uoluptatem in ſtatu poſitam bifariam di-uidunt. Alteram quidem in animo ponunt, in corpore alteram, hancIndolentiā,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten