LIBERignorantiam uidelicet, ac flagitioſam conſuetudinem, quæ nos extrabeatitudinis callē ī miſeriæ ſiluis uerſari cogant, quod Cicero in tertioētuſculanarum diſputationum elegantiſſime deſcribit his uerbis. Na-tura inquit paruulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis mori-bus, opinionibuſque deprauatis ſic reſtinguimus, ut nuſquam naturæſumen appareat. Sunt enim ingeniis noſtris ſemina innata uirtutum,quæ ſi adoleſcere liceret, ipſa nos ad beatam uitam natura perduceret.Nunc autem ſimul atque in lucem editi, & ſuſcepti ſumus, ī omni con-tinuo prauitate ſummaque opinionum peruerſitate uerſamur, ut cumipſius nutricis lacte errorem ſuxiſſe uideamur. Cum uero parentibusredditi, ideſt magiſtris traditi ſumus tum ita uariis imbuimur erroribus.ut uanitati, & opinioni cōfirmatæ natura ipſa cedat, hæc Cicero ¶ Vtautē ad propoſitū redeamus, uoluptas pro hominum diuerſitate uaria,& incerta eſt, mentis uero unicum ab omnibus gaudium natura ex-petitur, Cumque duo hæc contemplatio ſcilicet ueritatis, eiuſqueuoluptas in mente conſiſtant, atque ex his ſummi boni natura con-ſtare uideatur, utrum ſit horum ad beatitudinem potius, præſtanti-uoque, philoſophi ueteres dubitauerunt. Triſmegiſtus enim, & Theo-dorus Dionyſii dialectici diſcipulus. Democritus, Piro, Eurilochus.Philotimon, Phliaſius, Nauſiphanes, Theius, Epicurus, Origenes, Aui-cenna, Algalzel in beatitudinis natura gaudium, quod contempla-tionis comes eſt, præcipuum iudicare uidentur. Thales autem, Bias.Anaxagoras, Socrates, Euclides Megarenſis, Ariſtoteles, Herillus Calcedonius, Auerois contemplationem ipſam præponere, atque hæc qui-dem diſceptatio, & controuerſia uſque in noſtram uiguit ætatem. &Inter chriſtianos quoque theologos agitatur. Sed de hoc alias. Nunc uero admonuiſſe ſufficiet, quemadmodum Ariſtoteles in duobus po-tiſſimum (ut ſupra declarauimus) ab Eudoxo, & Ariſtippo diſſentiat.Caput. xvi. Quid de uoluptate ſceptici ſenſerint, quid Dionyſius,quid Theodorus.Iro quoque elienſis, atque omnes, qui ab eo fluxerunt philoſophi ſceptici nominati, hoc, uno cum Ariſtippo cyre-naicorum principe conſenſerunt, quod nihil ex omnibusrebus natura iocundum, aut aſperum eſſe queat, uoluptatem que, ac dolorem, aut ab hominum, opinione, aut uſu fieri, aut certa noſtrorum corporum affectione. nam quod modo iocundū appareat, cras contra mo-leſtum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten