DE VOLVPTATEleſtum futurum, quodque alteri aſperum, alteri aliter affecto ſuauiſſi-mum. quod uero eiuſmodi uarietatem recipit, negat ſuapte naturaquale uideatur exiſtere. uerum pro diuerſitate hominum, quæ ſenſibusadmouertur, uaria quoque uideri putant. Dionyſius autem Heracleo-tes, non modo id unum, ſed cuncta cyrenaicorum inſtituta defendit, fi-nomque bonorum dicit eſſe uoluptatem. cum enim ī dolorem oculo-rum incurriſſet, noluit dolorem indifferentem dicere, cum illo fuiſſetacriter cruciatus: cumque Zenonem ſtoicum audiuiſſet. poſt ſe ad cyre-naicos cōtulit. Theodorꝰ uero Dionyſii dialectici diſcipulus & ab hoc& a cyrenaicis plurimum diſcrepat. nam uoluptatis nomine ſolum utitur ad eam, qua tanguntur ſenſus ſuauitatem ſignificandam, nec modonon ſummum bonum, ſed ne bonum quidem eiuſmodi uoluptatemeſſe putat. ſummum quippe bonum mētis gandium, eiuſdemque ægritudinem ſummum malum alterum quidem prudentia conſtare, alte-rum imprudentia atqui bona, quibus beatitudinem comparamus, eſſeprudentiam, ac iuſtitiam. mala uero contrarios habitus, uoluptatem autem, & dolorem, ut ſtoici quoque putant, indifferentia.Caput. xvii. Quid Epicurci de rerum primordiis. De uoluptate. &affectibus atque moribus.Tuero Epicurei uoluptatis nomen ueluti genus quoddama conſtituūt, cuius ſpecies duæ ſunt. alteram porro uoluptatemin motu alteram in ſtatu conſiſtere arbitrantur. quæ uero inmotu poſita eſt, bifariam diuidunt. unam quippe im mēte eſſe, in ſenſi-bus alteram. illud gaudium ut plurimum nominant, hanc uero lætiti-am. gaudium definiunt ſuauem mentis cōmotionem, eo, quod petie-rat, perfruentis. lætitiam uero iocundum motum, quo ſenſus hiant, acdiffluunt. Quemadmodum uero hæc ipſa, quæ ponitur īmotu iocunditas oriatur, ſic docent. Rerum aiunt, quæ ſunt omnium primordiacorpuſcula quædam minima, ac penitus indiuidua, quas ob eam cau-ſam, quod inſecabiles ſint ἀπμου: nuncupant, eaſque magnitudine in-ter ſe, ac figura differre, ut hæc quidē ſemina maiora ſint, alia minutio-ra, hæc rotunda, Ieuiaque, illa curua, & hamata, & aſpera. hæc omnia im-menſum per inane perpetuis motibus uolitare, contingere ſeſe, ac for-tuitis concurſionibus cohærētia, quæcūque in rerum natura ſunt con-ſtituere, horū concreatione tria præcipua reꝝ genera fieri putāt. Quæ-dam his atomis, quæ rotundæ. minutæ, leue ſque ſint, effici, alia maiori
48 I