LIBEROngo iam ordine declarauimus Ariſtotelis ſententiam iudi-cantis uoſuptatem animi, corporis ſuauitate præſtare, Reſtatnūc alia aduerſus Eudoxum, Cirenaicoſque Ariſtotelis diſ-putatio, qua corporis uoluptatem ſummum nullo pacto eſſ bonumdemonſtrat. C Summum profecto bonum philoſophorum om-nium auctoritate eiuſmodi eſſe debet, ut nec præter ipſum melius quippiam ſit, nec ipſum ullo modo ad aliud referatur, uoluptas autemcorporis, mentis gaudio (ut pauloante monſtra uimus) admodum deterior eſt, eiuſque gratia, cæterorumque (de quibus diximus) deſidera-tur. Inſuper quod per ſe ſummumque bonum eſt, ſemper atque omnibus bonum expetendumque uideri debet. omnibuſque eius ex partibus approbandum. neque tamen omnis corporis delectatio, nequeſem per, neque a cunctis expetitur. Nam quod uni uoluptatem, mole-ſtiam alteri ſæpenumero præſtare ſolet, quæ que pueris grata, uiris moleſta uidentur, quodque ſobrii dum ſumus concupimus, poſtmodumſaturi effecti eius etiam aſpectu nauſeamus. ¶ Ad id quoque facit.quod ea ſummi boni natura eſt, ut quicquid agimus, id eius gratia, quaſi neceſſitate compulſi penitus eligamus. Hunc autem plurima labo-rio ſiſſima negocia ſunt, periculorumque officia quædam pleniſſima.quæ &ſi certo ſciamus nullam nobis uoluptatem corporis allaturahonoris tamen, aut honeſtatis, aut mentis gaudii gratia, ſuſcipere nondubitamus. quin & ad mortem fortiſſimi, ac ſapientiſſimi plurimi ui-ri certam ſe ſe pro honeſto, pro patria, pro parentibus contulerunt, quosſi quis dixerit ea ſuauitate corporis irretitos, aut libidine inflammatoseffeciſſe, aut horum iudicio uulgi, ac beſtiarum opinionem, impetū q̄prætulerit, Is profecto ſtultiſſimus eſt omnium iudicandus.TPoteſt præterea quiuis frui corporis uoluptatibus uel abiectus quiſ-que non minus quam optimus. At fœlicitatem nemo diceret ab-iecto competere. Nec rationabile eſt uiliſſimos, ac ſemiuiuos ho-munculos æque, ac magnos ſapiente̓ſque uiros beatos aſſerere.¶ Item cuiuſque naturæ ſummum illi proprium eſſe debet, uolu-ptas uero corporis, cum uix quoque uiuentibus beſtiolis cōmu-nis ſit, nullo pacto ſummum hominis bonum iudicari debet.¶ An uero ſummum bonum tu dixeris id, quod ne bonum quidemeſſe uideatur. quā uero turpis, quā peſſima, quā peſtifera ſit īanis hæc ſenſuū elatio a Platōe noſtro ſuꝑius ſatis arbitror ꝑſuaſum. ¶ Quō autEudoxus atque Ariſtippus potiſſimum nitebantur, quod uidelicet uoſuptas
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten