Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEa membtis præterea corporis ipſius ad membra humorem ſpiritumque alterno, ac perpetuo motu tranſfundit. utitur deinde ad ſentien-dum corporis inſtrumentis, ſenſibus quoque ad contemplandum.Rationabile uero eſſe uidetur, hos tantos, tam uarios, tamque perpe-tuos motus naturam defatigare, atque occulto quodam (ut ita dixe-rim) dolore afficere, quem iccirco minus aduertimus, quod hunca primo ortu dolorem ad extremum uſque diem perpetimur. Igiturdiuturna conſuetudo ſenſibus eum quodam modo familiarem effi-cit, ac mentis intentionem diſſoluit. Cæterum ab ipſa rerum artifice.ac magiſtra natura inſtitutum eſt, ut quod diuturna illa conſuetudodeleuit, ne ob eam negligentiam animal deperiret neceſſario quo-dam, cæcoque inſtinctu excitetur, quo quaſi coguntur omnia, ut uo-Iuptatem corporis intimo huic dolori oppoſitam ueluti medicinamconcupiant. Quapropter, & illi quoque, quibus nulla penitus ma-nifeſta egeſtas accidit, ob hanc tamen inſitam cæcamque indigenti-am uoluptatem affectant. quo fit ut ueriſſimum ſit illud Platonis.de quo ſuperius diſputauimus, omnem ſcilicet uoluptatem ab ege-ſtatis expletione proficiſci. Nam quibus nulla aperta egeſtas appa-ret, his intima, & occulta, quandiu uiuunt deeſſe nunquam poteſt.Eaque ipſa de qua diſſerimus inſita indigentia iuuenibus potiſ-ſimum melancholiciſque contingit. illis profecto quoniam ob au-gendi, perficiendique corporis neceſſitatem plurimis uehementibuſque motibus concitantur. quibus accidit, ut maiori egeant medici-na, maximeque omnium hac de cauſa uoluptates ſequantur. Qui-bus uero atra bilis, quam græci μελαλλίαν dicunt dominatur. cor-pus (ut inquit ille) iugiter conſumitur, atque ob eius humoris uehe-mentem ſiccitatem arroditur. Proptereaque, & ii magnopere uolu-ptatibus obſequuntur. quapropter iuuenes, ac melancholici maximeomnium incontinentes, atque intemperantes eſſe ſolent. Medi-us uero dolor fames, atque ſitis, & quæ uis alia corporis concupiſcen-tia dici poteſt. neque enim latens hic penitus dolor eſt. neque aper-to, aut uehementiori motu corpus excruciat. unde medius non immerito nominatur, cuius quoque pellendi gratia, ut nemo non uidet,uoluptates expetimus.Caput. xiiii. Rationes Ariſtotelicæ contra eoſdem., quod uoluptascorporis non ſit ſummum bonum.& iii