Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEnec rebus ipſis, ſed earum potius imaginibus cōpulantur. mens autemintimam atque abſolutam naturam eius, quod obiectum eſt, inſpicit.atque ita cum eo, quod conſiderat copulatur, ut uel e duobus unum (utuult Auerrois) fiat, uel (ut Aurelius auguſtinus īquit) indiſſolubili con-nexione cohæreant, qua comprehenſione, coniunctioneque maior ad-modum menti, quam ſenſibus, qui id aſſequi nequeunt, uoluptas con-tingit. ¶His adde mentis natura una ſemper, eademque exiſtit, &īccirco idem ſibi ſemper ſimile, ac proprium eſt. ex quo ſequitur, huicidem ſemper eſſe iocundum, candemque uoluptatem adeſſe. Corporisautem natura, aut nunquam eodem in ſtatu permanet (ut Eraclitus, &Plato uolunt) aut breui in multas affectiones tranſfertur (ut Ariſtotelesputat) aliaſque alia eius qualitas eſt, quapropter neque idem omni tem-pore corpori congruit. quodque nunc ſecum natura conſentire uide-tur, ſtatim, aut certe paulo poſt diſſentit, &diſſidet, nec illi ob id idē ſem-per eſt uoluptarium. quibus profecto intelligitur, mentis uoluptatemcertam, & ſtabilem. corporis uero breuem, fluxam, ac fragilē eſſe. Sē-ſus item præſentium duntaxat ſuauitate rerum mouentur, nec ex aliisrebus ullis, niſi corporeis, uoluptatem ſuſcipiunt. mens autem præteri-torum memoria, futurorum uero ſpe, præſentium contem platione ſi-militer delectatur, nec ſolum eorum, quæ carent corpore, uerum etiamipſorum corporum cognitione gaudere poteſt. Cumque animus.pars hominis omnium præſtantiſſima ſit, nemini dubium eſſe poteſt.quin id, quod menti conſentaneum eſt, homini cognatius ſimiliuſque,quam quod ſenſibus conuenit, iudicari debeat. quod autem cuique co-gnatiſſimum eſt, idem proculdubio iocundiſſimum, ex quo intelligi-tur, animi gaudiū corporis dulcedine, maius ac præſtantius eſſe. Ac-cedit ad hæc, quod animus indiuiduus eſt, ac ſimplex. cognitio quoqueueritatis pariter indiuidua. uoluptas ergo mentis, cum ex iis duobus ue-lut quibuſdam cauſis profluat, ſimplex eſſe uidebitur, nec ſe ipſa minormaior ue fieri poſſe, quippe cum nec eius principia uarietatem eiuſmo-di patiantur. ſenſus autem per membra diſſeminati, diſtributi que ſunt.proptereaque multiplici uarietate concreti, obiecta quoque ſenſuumnihil aliud eſſe uidentur præter formas quaſdam, qualitate̓ſque corpo-rum, ex quadam partiū ipſarum conuenientia ꝓficiſcūtur, ut figuræ.colores, ſoni, odores, cæteraqꝫ eiuſmōi. cūqꝫ ea ipſa corporū proportio,qua ſenſus mouentur, proportioni quoqꝫ ſenſuum conſona, ac ſimiliseſt. aſciſcūt ſenſus utpotē ſibi ꝓpriā, familiarēq ac bonā, uoluptateqꝫ& ii

6l