Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEE cæteris bonis, quod ab iis omnibus appetatur reperiri pōt. Item eſtſecundum naturam maxime, ſummum id eſſe bonum nemo uel in-doctus negaret. uoluptatem uero potiſſimum naturæ congruere, exhis patebit, quod hac gignantur animantes, ipſique adeo generatio-ni neceſſaria ſit, ut plerique ueterum philoſophorum plantas quoqꝫinuicem utriuſque ſexus commiſtione coire, ac per uoluptatem gi-gnere, ſurculoſque emittere diſputauerint, quodque eam uiuentiauix in lucem edita eueſtigio concupiſcant ante, quam, aut aliud quic-quam appetant, aut conſilio aliquo id, quod quærunt eligere uale-ant, uoluptatis præterea illecebris ab ipſo nutricis lacte, per omnemuitam nutrimur, educamur, atque augemur, huius delitiis erudimur,huius in gremio uitam agimus, hæc cunctis ſenſibus innata eſt, acuelut eſca omnia uitæ neceſſaria perficiuntur officia, neque enim, autquæ peſtifera ſunt expellimus, aut quæ utilia ſine uoluptate conſe-quimur. quapropter maxime naturæ congruere, ac generi noſtro familiariſſima (ut Ariſtoteles inquit) eſſe uidetur. Præterea bonumquo latius eſt, eo diuinius eſt exiſtimandum, cumque uoſuptas omni-bus animantibus competat, cunctiſque bonis immiſta ſit. quis eamdubitet latiſſime patere, & ubique diffundi, nec ulla ſane uirtus eſt.quæ cæteris omnibus uirtutibus inſit, aut cunctis animalibus naturaconueniat: uoluptas autem omnibus uirtutibus immiſta eſt, nec ullaomnino uirtutum abſque uoluptate inueniri poteſt. Ipſa uero uo-ſuptas abſque uirtute in pluribus reperitur, nec eſſe poteſt ulla bo-ni ſine uoluptate poſſeſſio, ex quibus concluditur eam cunctis bo-nis infuſam, proptereaque ampliſſimam, optimamque exiſtere.¶Inſuper nihil eſt præter uoluptatem, quod non ob aliud quiddamexpectamus. Immo quod maius uidetur obeam ipſam reliqua om-nia concupiſcimus, nec enim aliam ob cauſam ullam, quod bonumeſt affectamus, niſi ut eo tandem, ſi fieri ullo modo poteſt, acquiſitofruamur, fruitionis ergo (ut ita loquar) gratia bona omnia perqui-runtur, uoluptas autem, cum nihil aliud ſit, niſi ſuauiſſima quædamacquiliti iam boni fruitio, quis neget, eius gratia bona reliqua deſide-rari, nec ullus eſt, qui boni quippiam appetat, niſi, ut id ipſum prouiribus conſequatur, nec conſequi uult, niſi ut poſſideat, atque ineo ſuauiſſime requieſcat, ſuauis autem illa quies, ſiue quietis illa ſua-uitas, qua bonum iam nacti perfruimur. uoluptas ab omnibus pe-ne philoſophantibus nominata eſt, eiuſque gratia ut probauimus,

7 L