DE VOLVPTATEuerum præter eas, quibus corpus afficitur, quatuor adinuentæ ſunt, quæin mente quoque, poſtquā ab appetitione deprauata eſt comperiuntur.Hæ uero ſunt oblectatio, effuſio, iactatio, maſiuolentia. Eſt autem oble-ctatio animi inclinatio ad uoluptatem emolliens. Neque hanc quicquāaliud eſſe arbitror, niſi ipſam mentis mollitiem, atque aſſenſionem, quailli, quam ſenſus porrigunt ſuauitati ſibentiſſime iungitur, conſentit, paret, atque obſequitur. effuſionem uero definiūt uirtutis animi remiſſionem, ac diſſolutionem. Nec enim ſolum mens ipſa mollitie quadam,ut ſenſuum uoſuptatibus pareat, inclinatur, & trahitur, quod per oble-ctationem fieri diximus. Verum etiam quod maius eſt, omnis mentisnoſtræ uis. omniſque intentio præſentis boni dulcedine deliqueſcit, acdiffluit. ſeſe̓ que ad id fruendum effert, penit ſuque diffundit. Hanc igiturſtoici nomināt (ut arbitror) effuſionem. Sequitur deinde iactatio, uoluptas geſtiens, & ſe efferens inſolentius. Hic quoque mentis eſt morbus, cūeiꝰ, quod bonum apparet, poſſeſione exultat, & inaniter gloriatur. Ma-liuolentia uero eſt uoluptas ex malo alteriꝰ ſine emolumēto ſuo. Namcum ob utilitatem propriam alterius malo quis afficitur uoluptate, uidetur potius beniuolentia in ſe, quam ulla in alios maliuolentia hoc perpeti. Quapropter merito particula in definiendo illa adiuncta eſt ſineemolumento ſuo.Caput. xi. Cyrenaici de uoluptate. ꝙ ſit finis.Aec igitur de ſtoicorum ſententia dicta ſufficiant. Cyrenaicosiam philoſophos audiamus. qui ab Ariſtippo Socratis diſcipulo fluxerunt. Cyrenaici duas poſuerunt perturbationesdolorem, & uoluptatem. hanc lenem motum, illam uero motum aſperum appellantes. nihil differre a uoluptate uoluptatem, neque plus altē-ra muſcere alteram. atque hanc quidem omnes animantes adſciſcereillum autem aſpernari. uoluptatem uero corporis intelligunt, quam &finem eſſe dicunt, non eam, quæ in ſtatu ſit, & in doloris priuatione conſiſtit, & ueluti a perturbatione quietem agit, quam ſuſcepit Epicurus, finemque conſtituit. teſtimonio putant eſſe nobis finem haberi uolu-ptatem quod a pueris hanc nobis natura conciliauerit, etiam abſqueiudicio rationis, cum animi iudicium, nec conſuetudine aliqua de-prauatum eſt, nec opinione informatum, quo fit ut ſolo nature in-ſtinctu uoluptatem ſummum bonum exiſtimare uideamur. Cumque illa fruimur, nihil aliud præter eam inquirimus, quaſi expeten-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten