LIBEREſt autem perturbatio (ut ſtoicis placet) auerſa a recta ratione contra naturam animi cōmotio, eamque ab opinione naſci putant. Nā ſimul utobiecta cuiuſpiam ſpecies eſt, Id aut malum peſtiferumque, aut bonumanimus opinatur. Ex hac autem opinione quatuor animi perturbatio-nes proficiſcuntur. Nam quæ nobis obiiciuntur, ſeu mala illa qui-dem, ſeu bona ſint, aut futura, aut præſentia eſſe uidētur. Quod ſi mala quædam futura animus cogitauerit, ab his ſtatim declinare cona-tur. Quæ declinatio ſi cum ratione fiat, cautio appellatur, eaque necperturbatio eſt, nec a ſapientis animo aliena. Quæ autem ſine ratione,& cum exanimatione humili atque fracta, nominatur metus. Eſt au-tem metus a ratione auerſa declinatio, ſiue futuri mali ſollicita expe-ctatio. Cum uero iam illud, quod malum uidetur, impendet, præ-ſentiaque animum afficit, ea perturbatio, quam ſiue ægritudinem,ſeu dolorem nominant, oritur. ægritudo uero eſt animi aduerſanteratione contractio, præſentis autem mali ſapientis affectio nulla eſt.At cum ſpecies cuiuſpiam, quod futurum bonum appareat, offerturad id adipiſcendum, impellit (ut ſtoice loquar) ipſa opinio. Id cumconſtanter, prudenterque fit, eiuſmodi a ppetitionem appellamus uo-luntatem, eam illi putant in ſolo eſſe ſapiente, nec ullo modo per-turbationem dici debere. quam ſic definiunt, uoluntas eſt, quæquid cum ratione deſiderat. quæ uero ratione aduerſa incitata eſt, ue-hementius ea libido eſt, uel cupiditas effrenata, quæ in omnibus ſtul-tis inuenitur. At cum ita mouemur, ut bono fruamur aliquo duo-bus id modis contingit. nam aut grauiter & tranquille mouetur ani-mus, idquę gaudium uocitant. Cum autem ſeuiter effuſeque geſtit.tum illud lætitiam geſtientem, uoluptatemque nominant, quamcum definierint irrationalem, & geſtientem animi elationem exi-ſtimantis ſe magno bono frui. Cum illis peripateticis, quorum opi-nionem ſuperius, cum de ariſtotele loqueremur, ſecundo loco retulimus conſenſerunt, utrique enim in hoc congruunt, ut uoſuptas ſit ipſaanimi elatio exiſtimantis ſe maximum quiddam bonum conſecutum.¶ Diuidunt autem ſtoici uoluptatem in partes plures. nam quinquein ſenſibus, quatuor in mente, dum ſenſibus aſſentitur eſſe cenſuerunt.quæ ſenſus mouent nec diſtincta nomina, neque propria apud ſtoi-cos habent præter eam, quæ auditu percipitur, hanc ſiquidem delecta-tionem illi uocant, atque ita definiunt. Delectatio eſt uoluptas ſuauitateauditus animum deliniens reliquæ uero. cæteris ſenſibus blandiuntur,Ierum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten