Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEDeinde inquirit animus ipſe ſecum, poſſit ne facile quod cupiat adi-piſci, quam curam, ſolicitudinemque uocamus, quod ſi minus con-ſequi ſe poſſe comperiat, tum hæc ipſa opinio diffidentia dicitur,quam ſequitur deſperatio. ideſt cum non amplius expectat ſe eo,quod cupiat, facile fruiturum. Oritur hinc triſtitia. ideſt deſperantis,diffidentiſque animi depreſſio, atque abiectio. quāquam hæc in uultunon minus, quam in animo ab iis, quibus latine loquendi cura eſtponitur. S in autem crediderit quis ſe id, quod cupit, facile conſecuturum, hæc ipſa fides confidentia nuncupatur. Spes deinde confiden-tiam ſequitur, ideſt futuri boni firma, ac facilis expectatio. Naſciturhinc lætitia erectio quædam atque elatio animi ſperantis ſe abſquoulla dubitatione, quod petierit, poſſeſſurum. Et enim certa confi-dentia, ſpeſque firmiſſima, & ipſius, quod ſperamus uehemens con-ſideratio id ipſum, quod petimus ita animo repreſentāt, ut non multum abſit, quin id omnino præſens eſſe uideatur. Quo efficitur, utquiddam uoluptati ſimiſſimum, ex hac ipſa ſpe, & cogitatione na-ſcatur, eam que ipſe lætitiam Ariſtotelem uocauiſſe arbitror imagi-nem quandam futuræ uoluptatis, ac ſpeciem. quam Lucretius epi-cureus guttam ueneris appellauit, quod ſit exigua quædam, ac leuisamatæ rei perceptio. uoluptas uero perfecta abſolutaque rei deſide-ratæ (ut Platonice loquar) fruitio. Qua propter, & idem ipſe Lucre-tius in quarto de natura rerum libro cum de hac prima gutta ue-neris loqueretur, aitNanque uoluptatem præ ſagit muta cupido.Hinc uenus eſt nobis, hinc autem eſt nomen amorisHinc illa te primum ueneris dulcedinis in cor-Stillauit gutta, & ſucceſſit feruida cura.Id eſt cum ipſa cupido, quam amorem uenereum nominamus, mutaideſt, ad huc latens, atque intimo motu, ſe cum ipſa (ut ita dicam) cō-ſiderans ob ipſam ſpem, ac confidentiam præſentit, ac uelut prægu-ſtat futuram uoluptatem, In ea ſtatim prima illa gutta ueneris ori-tur, quam lætitiam nominamus. Sit igitur apud peripateticos lætitiaſuauis quædam futuræ uoluptatis ex ipſa ſpe nata præſenſio, & qualis eſt in appetitu uoluptas, dum fruitur, talis in eodem quoque dumſperat, lætitia. Atque hæc eſt dehuiuſmodi nominibus, lætitia, gaudio-uoluptate inter Platonē, Ariſtotelē. Zenonē, & Marcum Tulliū controuerſia. ¶Sed utant̉ ſuis, ut placet, nominibꝰ. nos ad ſtoicos redeamus.

LC