LIBERHæc ille cum de philoſophia diſputat, cumque harum rerum diffe-rentiam exprimit. Reliquis uero in locis uoluptatis nomen, & progaudio, & pro lætitia ſæpius ponit. ¶ Ariſtote̓les autem a Cice-rōne, ac ſtoicis plurimum diſſentire uidetur, cum nec gaudium ne-que uoluptatem aliquam lætitiam dici uelit. Nam cum in eo, qui demoribus ſecundus inſcribitur affectus dinumeraret, lætitiam interpoſuit. Adiecit deinde eos eſſe affectus, quos uoluptas, aut moleſtia ſe-quitur. quo fit, ut uoluptas apud Ariſtotelem affectus eſſe non poſ-ſit, alioquin falſum eſſe, quod Paulo ante dixerat neceſſe eſt. Namcum uoluptas ſe ipſam ſequi nequeat. qui eam affectum uocauerit. 1suoluptatem omnes affectus ſequi, quod poſuerat Ariſtoteles, negareuidebitur, Præterea, cum in eodem ſecundo affectus animi motusappellauerit, In decimo uero uoluminis eiuſdem uoluptatem nul-Io pacto motum uocandam eſſe demonſtret, quis non intelligatAriſtotelem eam eſſe affectum penitus negauiſſe: Cum ergo uolu-ptas huius ſententia, neque motus, neque affectus ſit, Lætitiam ueroaffectum eſſe uoluerit, neceſſaria ratione concluditur, uoluptatematque lætitiam inter ſe admodum diſcrepare. Nec uero lætitia apudperipateticos talis eſt, ut animo dum bono præſenti fruitur, adſit. eſ-ſe nanque illam animi motum, nemo inter peripateticos dubitat. Etenim affectus, cum appetitus pafliones quædam ab iis definiantur,paſſio uero eorundem opinione fluxus, motuſque exiſtat, motio-nes erunt. Itaque & lætitia affectus exiſtens, neceſſario motus eſſe ui-debitur. Animus autem id iam quod cupierat conſecutus, non am-plius mouetur quidem, ſed ceſſat concitatio omnis appetendi, atqueIn eo, quod adeptus eſt bono ſuauiſſime requieſcit, quo circa ab ap-petitu dum fruitur affectus, omnes qui circa id ipſum, quod adeptuseſt, uerſantur, amouere oportet. Ergo & ab illo cum bono aliquofruetur, lætitiam amouebimus. ¶ Quid ſit ergo lætitia, quæratforte quiſpiam, ſi nec uoluptas, nec gaudium eſt, nec in appetitudum fruitur præſenti bono conſiſtit, & ſi id non ſatis ab Ariſtoteli-cis explicatum fuerit, in hunc tamen modū arbitror me haud qua-quam abſurde Ariſtotelem interpretaturum. Cum nobis quip-piam, quod bonum appareat, obiectum eſt, id primum iudicatanimus capiendum, tum appetitus ad id ipſum, quod iudica.tum fuerit inclinatur, quam cupiditatem, ſeu libidinem dicimus.Deinde
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten