DE VOLVPTATEgaudendum dolendumque fit, plerique philoſophorum ueterum uo-Iuptatem, ac dolorem appellauerunt. Alii uero ipſam naturæ mani-feſtamʳ ſenſibus refectionem, uoluptatem eius autem, quod naturæproprium eſt, reſolutionem, imminutionemque dolorem eſſe cen-ſuerunt. Cæterum præter has intimas motiones externi quidam ge-ſtus qui occultarum affectionum ſigna præbeant, ſubſequuntur, nec defuerunt, qui ea ipſa ſigna uoluptatis, doloriſque nomine nuncupa-rent. Sed huius opuſculi breuitas exigere uidetur, ut Ariſtotelicæ di-ſputationi finem imponamus. idque iam fiet, ſi hoc prius admonuerimus, ut quotiens in hac ipſa diſputatione uoluptas a nobis in mente poſita eſt, intelligatur in ea mentis parte, quæ appetit, & uult quip-piam poni. mentis enim pars una cogitat, conſideratque, altera me-minit. tertia uult, & ſi aliter diuidi queat, hæc tamen ad præſens ſuf-ficient̉. Nec eſt aliud quicquam mentis uoluptas, niſi illa ipſa perfe-cta, grataque aſſenſio, qua uoluntas in eo, quod mens conſiderat, ut-pote familiari, ac ſibi proprio penitus conquieſcit.Caput decimum. Opiniones ſtoicorum, aliorumque, de uoluptate-omnibuſque affectibus.Aec igitur ad Ariſtotelis ſententiam ſatis eſſe debent, Ad ſtoi-cos deueniamus, Stoici igitur quorum princeps Zeno extitit.gaudium non ſecus, ac Plato definiunt, uoluptatis uero, ac lætitie nomen confundunt inuicem ſæpiꝰ, atque idem utroque nominediſputando deſignant. Cum enim ita mouemur, ut in bono ſimus ali-quo, dupliciter id contingere putant. Nam cum ratione mouetur animus placide, atque conſtanter id gaudium dici uolunt. cum uero effuſe inaniterque exultat, lætitiam geſtiētem uoſuptatemque nuncupant.quam ita definiunt irrationalem animi elationem exiſtimantis ma-gno quodam bono ſe frui. quanquam Cicero ſecundo de finibus iisnominibus ita nos latine uti uult, ut gaudium, lætitiaque ſola in menteconſiſtant, uoluptas uero cum ſenſibus præcipue tribuatur, ad mentemquoque tranſferri poſſit. Eſſe lætitiam mentis elationem exiſtimantis ſemagno bono frui, gaudium uero rationalem mentis elationem, uoluptatem eſſe illam, quæ ſenſibus percipitur, ſuauitatem eamque ad mentem quoqꝫ tranſferri poſſe atque eam ſemper ī mente eſſe uituperanda.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten