DE VOLVPTATE¶ Poſtrema uero Ariſtotelis argumētatio probat, propriam immorta-lium deorum operationem in ſola contemplatione conſiſtere. ideoqueneque quicquam in nobis præter primam (ut diximꝰ) mentem contemplationemque, atque cam, quæ ex illa oritur, uoluptatem, quod deo cō-gnatum ſit, ineſſe uidetur, qd̓ ſi uoluptas huiuſmodi, quia ſola diis im-mortalibus conuenit, maxime diuina eſt, reliquis omnibus uoluptati-bus præſtantior merito iudicabitur. CHis igitur argumentationi-bus, ut contemplādi uoluptatem illi, quæ agendo percipitur antēponeret, Ariſtoteles utebatur. uerum ad eas iam, quæ quaſi titillant ſenſus, &ad eos ſuauitate quadam affluunt, atque illabuntur, deueniamus. Hasin duas ab Ariſtotele ſpecies diuiſas comperimus e quibus aliæ quidemnaturales, aliæ contra naturam eſſe uidentur. atque naturales eas uocat,quæ cum naturam reficiant, ab omnibus, aut pluribus appetuntur. eaſque pari quoque numero bifariam diuidit, quarum aliæ cunctis ani-mantibus æquecōmunes ſunt. aliæ uero ſingulis pro diuerſitate naturæ quodāmodo propriæ, atque cognatæ. nanque quod cibum cuncta,potumque, ac ueneris uſum expetunt, cōmunis naturaliſque libidinis.ac uoluptatis eſt proprium, quod autem ſingula pro naturæ diuerſita-te ſingulis, certiſque rebus uarie delectantur, alijſque alia gratiora con-tingunt, id naturali quidē attamen propriæ uoluptati competit. namcum id uoluptarium cuique, quod eius naturæ congruit, uideatur. di-uerſæ que ſint diuerſorum animantium affectiones atque naturæ. ne-ceſſe eſt differentibus animalibus ea quoque, quæ congruant diſcre-pare. Atque iccirco certam, & quaſi propriam ſingulis animantibuscupiditatem (ut inquit Heraclitus) uoluptatemque competere. Dele-ctat enim quenque, quod naturæ ſuæ ſit aptum, trahit ſua quenqueuoſuptas. Atque hæ ſunt, quas naturales appellat. contra naturam ue-ro eas eſſe uult, a quibus uniuerſum pene̓ hominū genus abhorret. easque in tria diuidit genera. Alias enim flagitioſa quadam corrupaquenatura, alias conſuetudine peſſima. non nullas morbis, aduerſiſquecaſibus euenire. peruerſitate uero naturæ contigiſſe ſcribit Ariſtoteles,ut mulier quædam prægnantium uiſcera reſcindere, pueroſque uora-re ardentiſſime niteretur, uel quod de efferatis quibuſdam gentibuscirca pontum ferunt. Alios enim crudis, alios humanis carnibus de-lectari. non nullos tradere natos inuicem, ut in conuiuiis cōmedan-tur. Trogoditas uero, ſerpentinis carnibus ueſci. Diuturna quoquecoſuetudine pleriſque contingit, ut pilorum euulſione, aut unguium eſuZ iiii
2