LIBERgatione contemplationeque ſuſcipitur uoluptas honeſta eſt, ac laudedigniſſima. Cum uero mens altera de rebus agendis fugiendi ſque de-liberat, gaude̓tque eiuſmodi rerum electione, non omnis tamen uoſuptas illa laudari ſolet, Quæ exhis conſiliis actionibuſque quæ le-gibus optimis aduerſantur, prouenit, merito uituperatur. ueluti ſi mensconſilio contra patriæ, parentumque ſalutem. contraque ius ſuſce-pto gaudeat. cum honeſtis actionibus delectatur, uoluptas honeſtaeſt. cum uero mediis, illa quoque eſt media, quo fit, ut prima in mēte. unum dunta xat gaudii genus. idque laude dignum exiſtat. In altera uero tria (ut diximus) genera. honeſtum, turpe ac medium repe-riantur. ¶IIla quoque ratio, qua ille in decimo de moribus uti-tur, non parum ad id, quo de agimus ualet. diutius enim contem.plari nos inquit, quam aliud quid uis agere poſſe. cumque ueritatisInquiſitio firmior, ſtabiliorque, quam quodlibet agendi officium ſit.neceſſe eſt eam quoque, quæ ex illa prouenit uoluptatem ſtabilio-rem, ac perfectiorem exiſtere. ¶ Adde quod ſapientis uita con-tem platioque pauciorum quam ciuilis indiget. quapropter illius uo-ſuptas: cum ipſa quoque paucis minimiſque contenta ſit, proculdubio magis ex ſe ipſa ſufficiet, ac perfectior iudicabitur. ¶ Eſt præterea pars ea mentis, cui naturæ contemplationem tribuimus, alteraut nemo, utique negaret, perfectior, proptereaque præſtanſtiorem cæteris omnibus uoluptatem affert. ¶Cumque actiuæ mentis mo-tus agitatioqꝫ ad aliud quoddam, aut eligendum, aut reiiciendum fe-ratur. primæ uero mentis contemplatio ſe ipſa contenta ſit, nec ali-ud omnino quicquam præter ſe ipſa deſideret, neceſſaria ratione conficitur. uoluptatem, quæ contemplationi propria eſt, ſui duntaxatgratia deſiderari. Alteram uero aliud præter ſe quiddam uelut finemexpetere, atque iccirco primam illam admodum preſtantiorem iudicandam eſſe. ¶ Accedit ad hæc, quod prima cuiuſque pars atqueperfectior, totius quaſi uicem appellationem que gerit, ex quo ſequi-tur, ut cum hominum quiſque pluribus ex partibus conſtitutus ſit,ea tamen, quæ contemplationi deputata eſt, quia cæteris dignitate præſtet integram pene naturam hominis complectatur. eaque maximehomo, ut Ariſtoteles inquit, exiſtat, quamobrem, & illius actio nobispræcipue congruit, atque ineffabilem continet uoluptatem, quæ enimnatura cognatiora ſunt, maiorem utique uoluptatem afferre ſolent.¶ P oſtrema
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten