LIBERquieſcit. Quapropter Aurelius Auguſtinus uoluptatem definit appe-tionis ipſius cum eo, quod amauerit unionem. Non ne & hoc idem pe-ripatetici uoluptatem ſuperius definiere, requieſcere animum, per-fundi, ac penitus copulari: Quid ergo reſtat, cur non dicantur Plato-nici, peri pateticique unum, atque idem de uoſuptate, & dicere pariter,& ſentire? Quo alio diſcrepant: niſi ꝙ illi conſentire animum, iſti quie-ſcere ac ſiſtere dicunt. immo & ob hoc nihilo diſcrepant. nec enim quie-ſcit animus unquam, niſi conſentiat, nec conſentit quidem, niſi pariter& quieſcat.Caput. viii. Quomō peripatetici diuidant uoluptatē, & deuiribus aīæ.Vid ergo Platonici ac peripatetici de uoluptatis definitio-ne tradiderint, & quem admodum in idem utrorunque di-ſputationes conueniant, ſatis iam arbitror declaratum. Quoduero de uoluptatis diuiſione peripatetici ſeuſerint exequamur. Om-nem peripatetici naturam hominis ex anima conſtare putant, & cor-pore. animam uero in duas partes, ut ad propoſitam quæſtionem pertinet, mentem uidelicet, ſenſumque diſtribui. rurſuſque mentem uimpariter geminam, naturamque habere. Earum profecto unam in ueritatis indagatio ne, alteram in conſultatione, & actione uerſari, atque illum(ut eorum uerbis utar) contem platiuum ītellectum, hunc actiuum nominant. illius proprium eſſe rerum earum, quæ naturæ ordine conti-nentur, cauſas, proprietates, progreſſuſque perquirere. ſolaque ueritatiscontem platione contentum eſſe. huius autem opus dici uolunt, quæagenda, fugienda ue ſint, conſultando diſcernere. Senſuum uero aliosquidē intimos, externos alios uocāt. Intimos (ut uult Auerois peripateticorum interpretum acutiſſimus) quatuor in ſpecies diuidunt, quo-rum primus omnes, quæ per externos quinque ſenſus hauriuntur ima-gines colligat, atque percipiat, obidque cōmunem ſēſum appellant. Al-tera deinde uis imaginandi ab iis nuncupata eſt, cuius officium ſit, cumipſa nihil perſentiat imagines, quæ a prioribus ſenſibus acceptæ ſunt,retinere, eaſque tertiæ ſentiendi naturæ, quā illi phantaſiam, exiſtiman-dique, ac cogitandi uim dicunt, afferre. cuius opus eſſe arbitrantur, utiis acceptis imaginibus, quid, aut quale ſit id cuius illæ imagines ſint.iudicet, atque percipiat, eaque ipſa, quæ diſcreuerit, ſiue coniunxerit,ſeu conceperit iudicando, poſtremæ cerebri ipſius, ſenſuſque particulæ,quam memoriam dicunt, ſeruanda commendet. Senſus uero illos ex-terROs
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten