Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEfit. concitationem, titillationemque, uoluptatem eſſe iudicauerunt.Caput. vi. Opiniones peripateticorum de uoluptate.Riſtoteles autem horum nihil uoluptatem nuncupare uide-tur. Cæterum apprehenſionis ipſius quandam perfectionē.ut̉ prior quidē dulcedinis perceptio ſit, ex hac aliud quiddānaſcatur. eius qua ſi comes, & annexa ꝑfectio, eademqꝫ uoluptas exiſtat.Quid uero ſit huiuſmodi perfectio, quam uoluptatem nominat, nuncſatis (ut uidetur) explicuit. Peripatetici autem, qui fluxerunt ab Ariſto-tele, dum id, quod ab eorum principe obſcure dictum fuerat. explicare,& in lucem edere uellent, in diuerſas ſunt ſententias diſtributi. Nam alijquidem in ſenſibus. alii uero in eo, qui ſenſus ſequitur appetitu uolu-ptatem collocauere. Et qui in ſenſibus diuerſis quoque modis Ariſtote-Iem interpretantur. Et enim non nulli duas in ſenſibus eſſe putant per-ceptiones, quarum prima ab iis, quæ extrinſecus offeruntur in animumquodāmodo proficiſci, ac fluere uidetur. altera uero ab animo magisprofecta, ad ea, quæ extra ſunt porrigi. Primo nanqꝫ animus exempligratia dulcedinem percipit, quæ prima perceptio ex ipſius rei, quæ ob-iecta eſt ſuauitate oriri uidetur. Deinde conſiderat ſe dulcedinem con-ſecutum fuiſſe, illam percipere, habere, eaque perfrui. atque hanc illi ſe-cundam animi perceptionem, ſeu cogitationē, ſiue meditationem, ſeuanimaduerſionem, uoluptatem appellatā eſſe ab Ariſtotele cenſuerūt,ut uoluptas ſit illa ipſa cōſideratio, qua bonorum præſentia ſe frui quiscogitat. Non nulli non ſenſum, cum ſeſe dulcedinem cōſecutumanimaduertit offerri, & quaſi erigi, & quādam uelut hilaritatem conci-pere, ac per ſe ferre eamque uoluptatem ab Ariſtotele dictā arbitrantur.Itaque uoluptatem eſſe eleuationem, ſiue hilaritatem animi adepti iamillud, quod cupierat bonum. At uero qui uoſuptatem in ea parteanimi. qua appetimus poſuerunt, duas appetitus proprietates eſſe putāt.Vna quidem moueri nos, ad eaque inclinari, quæ procul a nobis ſuntbona, nec illa fuerimus conſecuti. Altera uero in eo, quod adepti iamconſecutiqꝫ ſumus conſiſtere. primam, cupiditatem. alteram, quietē nuncupant, & illam quidem moleſtia, ſollicitudine, cura, anxietate, plenameſſe uolunt. hanc uero ineffabili quadam ſuauitate perfuſam, eamqꝫ uoIuptatem a peripateticorum principe nuncupari, ut nihil aliud uolu-ptas eſſe dicatur, niſi terminus quidā, ſiue quies, appetitus in bono, quodiam fuerit conſecutus. Vnde Lucretius. requies inquit hominū diuūqꝫuoluptas. ¶Cæterum quid ipſa quies ſit, non eodem omnes modo