DE VOLVPTATEſententiam conferat. Reliquæ igitur animæ uires, quibus uoluptatemattribuit, duæ ſunt. ex quibus unam (ut eius uerbis utar) intellectum al-teram ſenſum nominat, hiſque ſuas actiones, quas cognitiones uocat.aſſignat. Intellectꝰ igitur ſiue (ut latine loquar) mētis atque rationis o pe-rationem, intelligentiam, cogitationem, cōtem plationemque dici uult.Viſus uero uiſionem, auditus auditionem, odoratus, odorationem, gu-ſtus, guſtationem, tactus denique tactionem. ut uiſus quidem ipſa ſitanimæ uis, ac natura, qua uidere quis poteſt. uiſio uero actio ipſa, hoc eſtuidere, codemque modo in ſenſibus cæteris, uiſionem autem (ut unumpro ſingulis proſequamur) duo potiſſimum habere principia, a quibusueluti quibuſdam cauſis oriatur, uiſum ſcilicet ipſum, in quo ſit, & īſu-per rem externam, quæ cernitur, a qua uiſus excitatur, ut uideat, & uiſumquidem animi uim, ac poteſtatem nominat Ariſtoteles. Quod autē uiſu cernitur obiectum, uiſionem uero perfectam eſſe dicendam. cum&animi uis optime affecta ſit, & illud quoque, quod cernendum eſt, ob-iectum ſuapte natura ſit optimum, & naturæ inſuper animæ conſenta-neum. quod ſi alterutrum defecerit, uiſionē imperfectam fore, utriſqꝫuero concurrentibus in unum, perfectam. quæ uero perfecta ſit uiſio,eandem quoqꝫ iocundam eſſe, quæ perfectior, iocundiorem, quæ perfe-ctiſſima iocūdiſſimam, Viſionem igitur (ut idem ſæpius repetam) quiaperfecta ſit, iocundam eſſe, perfectionem igitur uiſionis iocunditatemquandā uideri. Qua propter & uice uerſa iocunditatem uiſionis perfe-ctionem eſſe. Cum uero iocunditas, ac uoluptas, ut ad propoſitum ſpe-ctat, idem ualeant, effici uult, uiſionis ꝑfectionem eſſe uoluptatē, quodqꝫde uiſu dictum eſt, idem etiam de ſenſibus cæteris, deque ipſa menteinlelligi uolumus. in cunctis enim eſt operatio propria. in auditu qui-dem, auditio, odoratu, odoratio, de cæteriſqꝫ ſimiliter. Voluptas igitur cōmuni definitione apud Ariſtotelem nihil aliud eſt, niſi perfectio quæ-dam operationis animi, idem autem cognitionis. Cumqꝫ omnibus ſen-ſibus uoluptas inhæreat, uoluptas uiſus erit uiſionis perfectio. auditusauditionis. guſtus guſtationis, ac de reliquis eodem modo, ut cuiuſqueuoluptas ſit propriæ operationis perfectio. Eſt autem apud Ariſtotelemperfectio duplex altera quidem prima, annexa altera. prima uero illa ē.quæ pars eius naturæ, cuiꝰ perfectio uocatur, exiſtit, uelut anima homi-nis. hæc enim hominis perfectio eſt, & pars quædam humanæ ſubſtan-tiæ. annexam uero perfectionem illam dicimus, quæ cum nulla ſub-ſtantiæ pars exiſtat, ſubſtantiam tamen ipſam conſequitur ac ueluti cō-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten