Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBE Rbonæ honeſtæq̄ꝫ forent. cuiuſmodi ſunt, quæ ex actione atqꝫ uſu uirtu-tum, & contemplatione proueniant. Ego uero dixerim ſuperius a prin-cipe ac præceptore noſtro propoſitū eſſe, quid huic obiectioni reſpō-dendum ſit. Quæ enim in mente conſiſtunt, uirtuteſqꝫ ſequūtur, Platonoſter (ut ſupra retulimus) non uoluptatis, ſed gaudii nomine nūcupa-uit, quapropter uirtuti miſtum ſit, bonum eſſe, Ariſtoteli dabimus,nec tamen uoluptatem dabimus bonam eſſe, ſed gaudium. utitur enimpro arbitrio ſuis quiſqꝫ uocabulis, & nomine quidem diſcrepat Ariſtotēles a Platōne. re congruit. Pythagorici uero, ſtoici ac cynici cum noſtrisre pariter, ac nomine congruunt.Caput v. Opiniones uariæ quid ſit uoluptas. Prima opinio Ariſtotelis.Riſtoteles autem, ut ad eius ſententiam deueniamꝰ uolupta-tis nomine utitur latius. eoqꝫ uult nominodo illam, quæ ſenſibus inhæreat iocunditatem, ſed illam, quoque, quæ in mentecōſiſtat ſignificari. quid uero ipſa uoluptas ſit, magis annuere, quam exprimere uidetur. Veruntamen quæ de hac ī ſeptimo, ac decimo de mo-ribus diſputat, hoc quo dicam modo interpretari poſſumus. Tres ſunt(ut Ariſtotelis uerbis utar) animi poteſtates, quarū una nobis cum plan-tis cōmunis eſt, quam uegetandi uim nominant. cuius officia tria ſunt,alere proprium corpus atqꝫ augere ac demum aliud extra ſe gignere ſi-mile alteram deinde naturam animæ ſentiendi uim uocitat, quæ no-bis cum cæteris quoqꝫ animalibus cōmunis exiſtit. Senſuum uero, ali-os intimos, alios externos eſſe. externi autem, qui etiam ad propoſitummagis pertinent, quinqꝫ ſunt, uulgari prope modum diuiſione notiſſi-II. tertia uero animi uis, ſolis ex omni animantium mortalium gene-re hominibus conuenit, eumqꝫ intellectum mentemqꝫ nuncupat̉. Hisaddit mouendi poteſtatem. ſed eam, ad propoſitum nil ualeat dimit-tamus, de prima uero animæ natura, quæ plantis conuenit philoſophiueteres diuerſa ſenſerunt. ſi quidem plato arborum herbarumqꝫ ani-mas tacitam quādam appetitionem, quem naturæ nixum uocat, habe-re putat. Em pedocles non modo naturalem īclinationem, uerum ſen-ſum etiam plantis ineſſe uoluit. Anaxagoras autē, ac Democritus uo-Iuptate doloreqꝫ eas affici. nec ſentiendi modo, ſed & cogitandi, & in-telligendi uim habere cenſent. At uero Ariſtoteles, nec ratione, nec om-nino ſenſu præditas, nec uoluptatis alicuius participes arbitratur, quofit, ut nutriendi augendiqꝫ illa poteſtas nihil ad Ariſtotelis de uoluptateſententiam