DE VOLVPTATEcraſſiora corpora admouentur, eadē prædita humoris calorisqꝫ natura,qua ipſe quoque ſenſus affectus eſt, horum tunc præſentia corporum.quia ſibi cognata ſunt, quia eandem naturam habent, quia propriameius concretionem, qualitatemqꝫ tuentur, exultat quodammodo, acge-ſtit, totuſqꝫ ſuauitate perfunditur. Guſtus uero liquidioribus (ut patet)corporibꝰ recreatur. delectatur enim ſaporibꝰ his qui humoris decocti,maturiqꝫ naturam habēt. Quippe cum & ipſe (ut Platonici putant) eadēpro portione concretus ſit. quo fit, ut ſimili, & quaſi ſuo quodam fami-liari accedente, cum eo ſuauiſſime conquieſcat. Odorandi præterea uisodoribus iis reficitur maxime, qui inter aquæ aeriſqꝫ naturam commi-ſti ſunt, quod in pomis, floribuſqꝫ percipitur, ſi quidem, & ipſa eandemnaturam ab origine ſortita ſit. Aures inſuper eiuſmodi delectantur ſo-nis, qui ex puriſſimo aere confecti ſunt, atqꝫ ex eadem, qua & ipſæ armo-ni conſiſtant. itaqꝫ uidemus ob naturæ diuerſitatem hos remiſſioribusillos uehementioribus alios grauioribus alios item liquidioribꝰ concōtibus delectari. Oculis autem, quod luci familiariſſimi ſint, ea uidentureſſe gratiſſima, quorū natura quā ſimillima luce temperata eſt. eiuſmo-di uero ea ſunt omnia, quæ ex colorum, qui omnes a luce proficiſcun-tur pulcherrima temperatione reſultant. Nec ſolum rebus his, quas ſenſibus haurimus ad uitam augendam reparandamqꝫ naturam indige-mus, uerum etiam ad mentis peritiam conſequendam. quo efficitur, utſenſus duabus de cauſis, optimis quibuſdam rebus, quæ extrinſecus offeruntiir indigeat. tum quia ſibi cognata ac ſimilia ſint. ſingula uero ſi-milibus conſeruari perficiqꝫ neceſſe eſt. tum quod ad rerum atqꝫ artiūcognitionem, quæ res maxime a nobis expetitur, īſtruere poſſint. Quo-tiens igitur ea, de quibus diximus, ſenſibus offeruntur admittunturqꝫ intro penitꝰ ad fruendum, ſenſuum indigentia illa, quæ antea cupidinempeperit expletur. Eaqꝫ, quam quærimus, uoluptas ex hac indigentiæ repletione contingit. Hæc eſt igitur ſecunda platonicæ definitionis interpretatio, quam neminem arbitror, modo ſanæ mentis ſit, uituperatu.rum. qua propter de his hactenus, pergamus ad reliqua. ¶ Tres ſuntariſtotelicorum aduerſus Platōnem propoſitæ quæſtiones, prima ꝙ falIo uoluptatem uocauerit motionē. Alia, ꝙ nec repletio, nec a repletio-ne uoluptas omnis eſſe poſſit. His omnibus non meo quidē ingenioſonec enim tantum mihi arrogo. ſed his, quæ ab ipſo Platōne latiſſimediſputata ſunt, ſatis iam reſponſum arbitror, Poſtrema uero Ariſtotelisobiectio fuerat, ꝙ plurimæ uoluptates, contra Platōnem. qui id negaſſet
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten