LIBERC Cum igitur (ut ad propoſitum reuertamur) homo ſit ariſtotelicorūſētentia, quod ex anima rationali conſtat, & corpore. ut uero Plato uult,diuinus quidā animus, qui terreni corporis miniſterio utitur, Sequiturut duarum profecto rerum animi ſcilicet & corporis cura nobis ſuſci-pienda ſit. Animi quidē (ut ille iubet) ſui tantum gratia. corporis autēcura omnis ad animum, quaſi ſeruus ad dominum referri debeat. Eorūergo quibus egemus duo ſunt genera. Indigemus enim his quæ ſintanimo, & his, quæ ſint corpori profutura, Proſunt uero corpori. quæ uitam, quæ ualitudinem, quæ uires, quæ formam, quæ naturam propriāaut reficiunt, aut ſeruant. Animo autem ea conueniunt omnia, quæ admores optimos, quæqꝫ ad rerum cognitionem aliquid conferāt. His ad-de illa præcæteris, & animo prodeſſe, & corpori, quæ alterutri ſimilia, &cognata uideantur. Similia nāqꝫ (ut dicitur) ſimilibus conſeruantur, &ſingula ſalutem propriam expetunt. Hæc ergo ſunt, quibus homines indigent. Quapropter, quando hæc adſunt, uel ea ſaltem, quæ horum ſpe-ciem quandam & ſimilitudinem habeant, uoluptate afficimur. Si qui-dem quæ bona nobis eſſe uidentur, ſi præſentia ſint, uoluptatem affe-runt. Quo fit, ut uoluptatem præcedat opinio, ut enim placet ſtoicis,nulli quicquam poteſt eſſe iocundum, niſi quod quiſque ſibi cognatūac bonum exiſtimauerit. ¶ Cum uero uoluptas corporis ſenſibuspercipiatur. horum uero ſpecies quinqꝫ ſint, erunt ſimiliter quinqꝫ ge-nera uoluptatum, una quidem tangendo. altera guſtando percipitur,odores aliam præſtant, aures, atque oculi reliquas ſuggerunt. Atqꝫ ii ſen-ſus ita ſe inuicem habent, ut ordinem quendam, & loci pariter, & naturæcontineant. Oculi enim puriſſimi ſunt, & ut timæns platonicus diſpu-tat, ac probat. Ignis luciſqꝫ naturæ cognati. Aures ſecūdum ordinem pu-ritatis optinent, atqꝫ aeri comparantur. Nares tertium deinde tenuitatisgradum poſſident, & craſſiori quadam natura concretæ, medium interaerem, aquamqꝫ continent. Deinceps uero guſtandi organum craſſiuseſt, & aquæ naturæ ſimillimum. Poſtremo tenuitatis gradu hæ, quibustangimus, partes diſtribuuntur. hæ nāq: ad corporis naturam acceduntpropinquius, ac terræ craſſitudini deputantur. Cernis hos quinque ſenſus gradatim diſpoſitos ſic inuicem ſe ſe habere. ut qui eminentiori par-te corporis collocantur, potiorem quoque ordinem puritatis obtineāt,& aliis alij diuerſiſqꝫ rebus cognati exiſtant. Quod quia in his, quos inplatōnis timæum edidimus, cōmentariis latius diſputauimus. ſufficiathoc loco breuiter attigiſſe. Cum ergo tangendi ſenſui ſolida quædam &craſſiora
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten