Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE VOLVPTATEmus. ſic platōnem inter pretamur. Repletio indigentiæ cauſa uolupta-tis exiſtit. hoc eſt cum appetitio. quæ eget, quamqꝫ indigentiam appella-mus. id, quod exoptauit, adepta eſt, eiuſqꝫ præſentia fruitur, & quaſi re-pletur. ſenſibus ſtatim ille motus innaſcitur, quam ſuauitatem, delecta-tionem, uoluptatemqꝫ dicimus. Vnde epigramma deliacum. iocundiſ-ſimum eſſe inquit, re amata potiri. Hæc autem interpretatio cunctis inſenſibus ac etiam ī mente (ſi quis uelit) locum habet. Quippe cum om-nes ſenſus rem ipſam cuius cupiditas anteceſſit adepti, ineffabili quadāuoluptate deliniantur. Atqꝫ primus eſt hic reſpōdendi modus, quo pla-tonici peripateticorum laqueos poſſint effugere, & ſi cui forſan uidea-tur hæc interpretatio durior, age tentemus aliam, ne noſtri uideantur il-lorum iaculis ſuccubuiſſe. Explere igitur īdigentiam quid aliud eſt: ni-ſi id, quo indigeas aſſequi. egemus autem quibus: niſi his, quæ uel ſalutēdum ad ſit noſtram tueri, ſi amiſſa ſit, reddere poſſint, uel alio quopiammodo nobis ſint utilitatem aliquā allatura. Nos uero homines ſumus.Eſt autem homo, ut peripatetici, ac ſtoici arbitrātur id, quod ex animarationali cōſtat, & corpore. Pythagorici ac platonici pauliſꝑ a cæteris diſcrepantes, hominem eſſe putant diuinam quandam mentem terrenisuinculis alligatam, quo fit ut apud cæteros philoſophos animus naturāac nomen cuiuſdam partis hominis habeat, apud platonicos animusnoſter homo totus exiſtat. Quapropter. Socrates a Critone interroga-tus, quemadmodum ſe ſepeliri iuberet, ut libet inquit. Si modo cōpre-henderitis me, nec ego uos effugero. Atqꝫ idem apud Platōnem cum Alcibiade diſputans. pluribus rationibus hominē probat nihil aliud præter animum eſſe. Corpus autem non eſſe hominem, ſed hominis. Exter-na uero non hominis, ſed fortunæ. Nec tamen animum noſtrum ſem-per & ubiqꝫ exiſtentem hominem uocitat. uerum ꝗͣdiu in cæleſtibus ſe-dibus uitam agit, tum deus, tum etiā dæmon a platonicis nuncupatur. uero habitaculis terrenis īcluditur, ab ipſa humi natura īqua mer-ſus ē humanitatis nomen accipit. Itaqꝫ Origenes platonicus nobiliſſi-mꝰ hominē ī dæmonē ac deū conuerti poſſe, & ī beſtias quoqꝫ migrarenonunꝗͣ aſſeuerat. Seneca item Platonis plurimū ſtudioſus animumnoſtrū appellauit deū ī humāo corpore hoſpitatū. Sed ii omnes, & ipſeetiā Plato, Heraclitum. Empedoclem. Pythagoram imitati ſunt. Nampythagoras animū noſtrū ex homine ī deū trāſferri his uerſibus aſſerit.Corpore depoſito cum liber ad æthera perges.Euades hominem factus deus ætheris almi.

6 b