DEVOLVPTATEporro ac ſitire ſimul contingit, ex quo effici uult, ut dolorem ſimulatque uoluptatem habere quis poſſit. Immo cupiditatem, ſollicitudinem, ſuſpitionem, inuid iam, & miſericordiam. quæ omnia doloremin ſe contineant, uoluptatis comites eſſe. Vnde timæns cupidi neminquit dolori ſimul, & uoluptati permiſtam a ſenſibus proficiſci. quofit, ut uoluptas cum dolore cōpulala confuſaque ſit. Cumque bonummalo non ſit commiſtum. negat ille dolorem, malum, uoluptatemqꝫbonum eſſe poſſe. ¶Præterea cum omne bonum ſtabile, ac perma-nens eſſe debeat, quis dixerit uoluptatem, quæ nullam ſtabilitatemhabet, bonum eſſe: Atqui negari non poteſt. Siquis eius definitio-nem conſideret, inſtabilem, atque incertam eſſe uoluptatem, motionanque in definiendo (ut ſupra retulimus) appellata eſt. Nihil au-tem contrarium ſtabilitati magis eſt, quam motus, neque quiſquameſt, qui modo uoſuptatem corporis ullam guſtauerit, qui neſciatquam fragilis ſit, quam breuis, quanta celeritate labatur, ac defluat,quamque cito in contrarium conuertatur. In ſuper quod bonum eſt.bono contrarium eſſe nunquam poterit. Voluptatem uero cum plurima, ac maxima bona impediat, bono contrariam eſſe quis dubitetꝰImpediunt enim prudentiam uoluptates, menti infundunt tenebras,deprauant iudicium, ſuiſque blantitiis, ac lenociniis, quaſi meretricu-læ quædam mentes ad ſe alliciunt hominum, atque illaqueant, om-nemque naturam hominis in uitiorum atque ſcelerum Iuto cœnoqueproſternunt. Diuine enim Plato in epiſtola ad Dioniſium, uolu-ptas inquit hominibus detrimentum affert. Inſcitiam, inquietudi-nem, ſtultitiam, & petulantiam pariens. ¶ Præterea nullum bo-num eſt, quod non aut laude, aut ueneratione dignum ſit. Volu-ptatem uero nemo ſane mentis laudat, neque quiſquam eo, quodmaximis fruatur uoluptatibus honore iudicatur eſſe dignus, & glo-ria. Sed potius, qui talis eſt, ut eas alto, atque inuicto animo aſper-netur & negligat. ¶ Accedit ad hæc, quod nullum bonum me-rito noſtrum dici poſſe uidetur, niſi quod aut in ipſa cuiuſque na-tura inſit, aut a nobis ipſis profectum fuerit. Neque nos aliud quicquam ſumus præter mentem & rationem. Corpus autem carcer,& ſepulchrum eſt nobis. Senſus uero uelut ſatellites quidam, atqueinſidiatores, qui id potiſſimum curare. atque contendere uidentur, ut nos in huius carceris tenebris altius mergant, atque aſtrin-gant, ut nec adlocum ſuum patriamque cæleſtem animi reuolent
71I