Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Xenocrates platonicustantarum rerum eſſet intelligentiam conſecutus. Quamobrem non inmortem o mi Axioche, ſed in ipſam īmortalitatem migras. Neqꝫ bonispriuaberis, ſed integra bonorum poſſeſſiōe frueris. Nec uoluptates mortali corpori mixtas percipies amplius, ſed omni prorſus triſtitia uacuas.Illuc inquam proficiſceris ab hoc carcere liber, ubi quieta omnia, & a triſtitia ſenectuteqꝫ ſemota. Vbi exultatio ſancta, uitaqꝫ malorum neſcia, &tranquilla pace nutrita, naturam rerū ſpeculās & archana philoſophiæcētem plans, haud ſane ad turbæ theatriue gratiam, ſed ad perſpicuæ ueritatis obiectum, Axiochus. In contrarium ne affectum oratio tua dedu-xit. Neqꝫ enim mortem formido iam, ſed opto. Vt autem rhetorū mo-re, ego quoqꝫ exuberans aliquid exprimam, iam iam o ſocrates euehorin ſublime, diuinumqꝫ circuitum thronumqꝫ percurro. Ex hac ī becil-litate me eximens renatus ſum. So. Referam præterea tibi ſi placet, quæGobrias magus mihi tradidit. Inquit enim eo tempore quo Xerxes trā-ſūt, Auum ſuum Gobriam nomine miſſum fuiſſe ī delum ad cuſtodi-endam inſulam, in qua dii extabant duo. Vbi ait ex quibuſdam tabulisæneis, quas opis & heca ergos ex hyperboreis attulerūt, ſe didiciſſe, in corporis ſolutione animam in occultum ſub terram migrare locū, in quoIunonis eſt regia, haud Iouis Anguſtior aula. Quippe cum terra mundimedium teneat. Cælum uero ſphæricum ſit, cuius hemiſphæriū unumdii cælites ſortiti ſunt. Alterum inferiores, partim cælicolarum fratres,partim filii fratrum, Veſtibula uero plutonis prouīciæ clauſtris æneiſꝗcathenis undiqꝫ uinciūtur. Illum qui iſta reſerat, fluuius acheron primo,deinde cocytus excipit. Quibus tranſcurſis o portet ad minoem & rhadamantum duci. in eam uidelicet regionem. qui ueritatis campus cogno-minatur. Vbi ſedent iudices examinantes uenientis cuiuſqꝫ uitam. Hicmendaciis tutari ſe nemo poteſt. Quibuſcūqꝫ igitur in uita bonus adſpirauit dæmon. in locum iſti piorum pertranſeunt. Vbi uer æternū om-nigenis exuberat fructibus, fonteſqꝫ nitentium aquarum ſcaturiūt. pra-ta īſuper amœna uariis depicta coloribus. Nec deſunt philoſophantiūcœtus, poetarumqꝫ theatra. Circula res ibi chori, & muſicæ cantilenæ, ſua-ue̓ſqꝫ concentus. Iocunda conuiuia, ſanctiqꝫ & uberes conuentus bibē-tium. inuiolabile gaudium, dulciſqꝫ conuictus. Non frigoris illic aut caloris exceſſus, ſed aeris natura ſalubris, lenibus ſolis radiis temperata. hicpurgatorum ſunt animorū ſedes. ubi diuina myſteria celebrant. Quidigitur obſtat quin tibi primo honor præmiumqꝫ illic detur, cum origi-nem a deo ducas. Eos quoqꝫ qui circa herculem & dionyſium, cum illucdeſcendunt