DE PHANTASIA ET INTELLECTVquemadmodum puer potentia quadam grāmaticus, tibicen, ac faber dicitur eritqꝫ tunc in unius aut duorum habitu conſtitutus cum didicerit.habitumqꝫ iſtorum aliquem nactus fuerit. In actu uero tuncdemumeſſe dicetur, cum ſecundum acquiſitum habitum operabitur. At quodpoſſibile uocabamus horum neutrum eſt. Indeterminatum enim atqꝫindifferens natura ſua, libertate noſtra in utram placuerit ſtateræ lancemquodāmodo declinante, mox aut uerum, aut falſum expoſſibili fit.Caput. xxx. De bonis, & ſummo bono, atqꝫ uirtutibus.Einceps quæ Platoni de moribus placuerunt, breuiter perſtrīgamus. Venerandiſſimum profecto & ſupremum bonumnec facile īueniri, nec poſtquā inueneris tuto cuilibet reuela-ri poſſe putauit. Ideoqꝫ cum paucis admodum, atqꝫ his quidem familia-riſſimis, ac probe electis cōtemplationem ipſius ſummi boni cōmuni-cauit. Noſtrum tamen bonum ſiquis diligenter eius libros examinaue-rit in ipſa primi boni contemplatione poſuiſſe reperiet. Quod quidēbonum, & deū, & primam mentem nuncupare licet. Omnia enim. quæab hominibus bona dicuntur, ea ratione bona nominari uoluit, quodaliquo modo ipſo primo bono participant. Quemadmodum & dul-cia omnia, atque calida participatione quadā primi dulcis & calidi ap-pellationem huiuſmodi ſortiuntur. Ex iis uero. quæ nobis inſunt, men-tem, atqꝫ rationem duntaxat ipſius boni ſimilitudinem conſequi. Quāobrem bonum noſtrum pulchrum quiddam, uenerādum, diuinum,amandum, cōmenſuratum, ac beatitudo apud illum uocatur. Eorumautem, quæ uulgo dicuntur bona, cuiuſmodi ſanitas eſt, formaqꝫ, & ro-bur, nec non diuitiæ, atqꝫ dignitates, nullum prorſus eſſe bonum, niſi inuſum uirtutis inciderit. Seperata enim hæc ab ipſa uirtute, materiæ ſortēſolūmodo tenent, atqꝫ iis qui male utuntur, mala proculdubio ſunt. Nōnunꝗͣ tamen ipſa mortalia bona plato nominat. Beatitudinem uerohaudquaꝗͣ in bonis hominibus, ſed in diuinis ac ſanctis īeſſe. Ideoqꝫ in-gentibus quibuſdam admirandiſqꝫ bonis legitimorum philoſophorūanimos refertos eſſe prædicat. Ac poſt corporis mortalis interitum, di-uinis epulis ueſci, ueritatiſqꝫ campum cum diis una circūluſtrare. Idqꝫcxeo potiſſimum promereri, ꝙ in omni uita deſyderio ſcientiæ diuinæflagrauerint, atqꝫ eam præcæteris omnibus ueluti præcioſiſſimū quid-dam coluerīt. Cuius munere mentis illorum expergefactus oculus. atqꝫreuiuiſcens antea obcæcatus, in numeris tamen corporeis oculis prætioſior, eos uniuerſæ naturæ rationalis compotes efficit. Et enim igno
4 5