ALCINOVSdi mediocritates dictæ ſunt, quod nos mediocriter affectos circa pertur-bationes humanas reddunt.Caput. xxvii. Quomō uirtus ꝗdē uoluntaria, prauitas autē īuolūtaria.Oſtquam uero ſiquid aliud in noſtra poteſtate conſiſtit, nec eſtcoactum, eiuſcemodi præcipue uirtus eſt, neqꝫ enim laude digna exiſtimaretur, ſi uel natura, uel diuina ſorte contingeret.ſequitur ut uoluntaria uirtus exiſtat, atqꝫ id per affectionem quandamflagrantem, generoſam, atqꝫ perpetuam. Ex hoc tandē quod uirtus uolūtaria eſt, prauitatem inuoluntariam eſſe concluditur. Quis enim in par-te eius præſtantiori. extremum eſſe malum ſponte unꝗͣ eligat? Quod ſi-quis in uitium labitur. primum quidem non ut in malum, ſed uelut inbonum potius inclinatur. Et ſi in malum irruit, omnino deceptus ē, utper minus malum maius quoddam malum deuitet. atqꝫ ex hoc īuoluntarius agitur. Neqꝫ enim fieri poteſt, ut quis eo animo ad mala declinet.quaſi mala exoptet, neqꝫ ſpe aliqua boni, aut metu maioris mali feratur.Quamobrem omnia quæ improbus agit, inuoluntaria ſunt. Nam cūiniuſticia inuoluntaria ſit, multomagis iniuſte agere inuoluntariū erit.quo deterior eſt operatio ipſa uitii ꝗͣ eius habitus ocioſus. Et ꝗͣuis inuo-luntaria ſint ſcelera, ſcelerati tamen homines puniendi. Ac etiam diuer-ſa ponarum genera eſſe debent, quēadmodum illata per iniuriam dānadifferentia ſunt. Inuolūtarium præterea in ignorantia quadam uel per-turbatione conſiſtit. Quæ profecto excutere licet ratione, conſuetudi-neque ciuili. atqꝫ diligentia.Caput. xxviii. De iniuſtitia, & de affectuum diſtinctione.Antum uero malum iniuſtitia eſt, ut īiuriam pati præſtet ad-modum, quam inferre. Et enim iniuria quenquam afficereimprobi hominis opus eſt. Affici uero iniuria, imbecillis eſtpaſſio. Turpe quidem utrūqꝫ. Attamen inferre iniuriam eo deterius eſt,quo turpius. Atqui operæpretium eſt iniuſto ſe iudici ultro ſubiicerequemadmodum ægrotanti medico ſe cōmittere. Omnis enim caſtiga-tio medicina quædam eſt delinquentis animæ. Quoniam uero uirtu-tes ꝗͣplurimæ circa affectus perturbationeſqꝫ uerſantur. affectus ipſi iamdiſtinguendi uidentur. Eſt autem affectus motus animæ ſine ratione.gratia boni cuiuſdam, aut mali. Irrationalis motus ideo dictus eſt, quianec iudicia, nec opiniōes affectus ſunt, ſed irrationaliū ꝑtiū aīæ motus.In parte enim animæ rationis expertæ motiones ſunt, quæ & ſi noſtraſunt opera, nihilo tamen magis in noſtra poteſtate cōſiſtunt. Sæpe igi-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten