ALCINOVSin eſt, & illa quæ intelliguntur, neqꝫ enim ipſe idem quod intelligētia eſtporrigit tamen intelligendi uigorem animæ quidem ut ītelligat, intel-ligibilibus autē ut intelligantur ueritatē que illis ineſt illuminans. Tertius intelligendi modus huiuſmodi eſt. Aduertens quiſpiā pulchritudinem quæ corporibus adeſt. ad animi pulchritudine ſeſe confert, deindead eam, quæ in officiis ac legibus. poſtremo ad ipſū pulchritudinis fon-tem, ſupra quem ipſum bonū amandum & expetendum intelligit. ue-Iut ſplendorem in animam, quæ illuc euolauit ſubito refulgentē. Hu-iuſmodi uero lumen deum ipſum eſſe ob excellentiā recognoſcit. Eumque in primis ſine magnitudine quantitatis agnoſcit. Nam pars atqꝫid. exquo aliquid conſtituitur illud, ſemper cuius pars eſt antecedit. pla-nū nāqꝫ prius eſt, ꝗͣ corpus, & linea priuſꝗͣ planū. Cū uero partes nullashabeat, neque ſecundum locum, neque ſecundum alterationem mouebitur. Et .n. ſi mutationē patitur, uel a ſe ipſo, uel ab alio quodā ꝑmutarineceſſe eſt, Si ab alio. illud utiqꝫ ualidius erit. Sin a ſe ipſo, aut in deterius.aut in melius tranſmigrabit. Verū utraqꝫ in poſſibilia ſunt. Quibus omnibus ꝑſpicuum eſt ipſum incorporalē eſſe. Verūtamen ex iis qͥ adiiciētur, idem quoqꝫ patebit. Si corpus deus eſſet ex materia, ſpecieqꝫ con-ſtaret. ex eo ꝙ omne corpus compoſitū quoddā eſt ex materia ſimul, &ſpecie quod quidē ideaꝝ ſimile redditur, dum illis īeffabili quadam ra-tione participat. Abſurdū autē eſt deū ex materia ſpecie̓qꝫ conſtitui. Ne-que enim ſimplex. neqꝫ principium eſſet. Quāobrem incorporeus de-us eſt, præterea ſi corpus eſt, ex materia conſtat. Ideoqꝫ uel ignis eſt, uel aer,uel terra, uel aqua, aut aliquid ex iis conflatū. At quomodocūque ſe ha-beat principium minime erit eritque materia ipſa poſterior, ſi quidē exmateria conficiatur. Quæ quoniā nepharia ſunt, incorporeū eſſe deumneceſſe eſt. Etenim ſi corpus eſt, corrumpi poteſt genituſqꝫ eſt, & trāſmu-tationi ſubiiectus. Atqui hoꝝ nihil in deum cadit.Caput xi. qualitates ſunt incorporeæ.Valitates inſuper in hunc modū īcorporeas eſſe monſtrabi-mus. Omne corpus ſubiectū eſt. qualitas uero minime ſubie-ctum, ſed accidens. non ergo corpus eſt qualitas. Nullum corpus in ſubiecto, omnis qualitas in ſubiecto. non ergo corpus eſt quali-tas. Item quaſitas contraria qualitati. nullum uero corpus, qua corpus cōtrarium corpori. non ergo corpora ſunt qualitates. Quintiam rationimaxime conſentaneum eſt, ut quēadmodū materia qualitatis ē expers.ita & qualitas materiæ expers ſit. Et ſi materia careat, corpus eſſe non po-terit
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten