Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE PHANTASIA ET INTELLECTVterit. Enimuero ſi corpora qualitates ſunt. duo ac tria corpora eundē inlocū concurrent. quod a ratione procul aberrat. Quod ſi qualitates in-corporeæ ſūt. opifex quoqꝫ illaꝝ incorporeus eſt præterea agentia nullaeſſe præter incorporalia poſſunt. ſiquidē corpora paſſibilia ſunt atq: fluentia, neque ſemper eodē ſe modo habentia, neqꝫ ī eodē ſtatu perſeuerā-tia & in quibus aliquid efficere alicui forſitan uidebuntur, multomagisillic pati reperientur. Vndequēadmodū eſt aliquid quod omnino pati-tur, ita neceſſe eſt aliquid, quod omnino agat exiſtere. Id uero nihil eſſealiud ꝗͣ incorporeum inueniemus. Sermo itaqꝫ de rerum principiis quitheologicus appellatur. hic iam finem ſuum accipiat. Nam deinceps incam diſputationem quæ phyſica nūcupatur, deſcendendū uidetur.Caput. xii. De cauſis & generatione & elem entis, & ordine mundi.Orporalium omniū quæ ſecundū naturam diſtincta inuicēefficiuntur præfinita quædam exemplaria ideas eſſe oportetad eaſqꝫ ſciētias & definitiōes referri. præter ſingulos hoīes,hominem ipſum intelligere decet, & præter equos ſingulos. ipſum equūac generatim præter animalia cuncta immortale animal & ingenitum.quēadmodū ab uno ſigillo plurimæ exprimuntur imagines & uniushominis imagines multæ. quibus omnibus idea ipſa cauſa eſt, ut huiuſ-modi ſint cuiuſmodi & ipſa eſt. Quapropter mundū hunc uniuerſumpulcherrimū opificium dei neceſſe eſt ab ipſo deo ita fabricatū fuiſſe, ut.ad ideam quādam mundi huius exemplar in ipſa fabricatione reſpexe-rit, dum mira quadam prouidentia atqꝫ optima norma, hoc eſt propriabonitate ad huius machinæ conſtructionē ſeſe deus accingeret. Ex totaergo ipſum materia genuit. quam quidem ſine ordine ullo ante cæli generationē tumultuantem deus ex confuſione deformi in pulchrum ordinem reuocauit, numeriſqꝫ decentibus & figuris eius partes undiqꝫ de-corauit, ut ea mundus ſit pro portione contextus, quam etiā nunc ignisatque terra ad aerem & aquam ſeruant. hoꝝ tunc ueſtigia ſolum abſqueratione atqꝫ menſura in ipſo elementorum receptaculo cōfuſo iacebāt,quatiebantque materiam, & a materia uiciſſim quatiebantur. Ex inte-gris enim quatuor elementis eum compegit. ex toto ſcilicet igni aereqꝫ& aqua, ſimul ac terra, nullam alicuius partem potentiam ue reliquens.præcidebat enim quod corporeus futurus eſſet, tactuqꝫ ac uiſu percipi-endus. Abſque uero ignis & terræ præſentia nihil tangendi uidendiqueſenſum mouere poteſt. Quamobrem ſecundum congruam rationemex igne ipſum terraqꝫ cōſtruxit quoniam uero uinculo quodā utrorūqꝫ

44