ALCINOVSexemplar haud omnino ſit ab agēte ſeorſum, ut quiſqꝫ artifex in ſe ipſoartificiorum exempla concipiens, horum deinde formas in materiamexplicat. Definiūt autem Ideam exemplar æternum eorum. quæ ſecundum naturam fiunt. nam pluribus ex iis, qui platōnem ſecuti ſunt, minime placuit artificiorum ideā exiſtere. ut clypei atqꝫ lyræ. neqꝫ rurſus eo-rum, quæ præter naturam, ut febris ac bilis intem peratæ. neqꝫ particula-rium, ceu Socratis. & Platonis, neqꝫ etiam alicuius eorum, quæ imperfe-cta ſunt, ueluti ſordium, atqꝫ feſtucæ. neqꝫ relationū, ut maioris & exce-dentis. eſſe nāq, ideas ītellectiones dei æternas ac ſeipſis perfectas. Quoduero ſint ideæ, ſic probant. Siue ītellectus deus ipſe ſit, ſiue intellectualequiddā, notiones illi adſunt æternæ atqꝫ īmobiles. Quod ſi hoc ita ſe habet, ideæ ſunt. & enim ſi menſura per ſe ipſam materia caret, ab aliquo ſuperiori, & a materia penitus abſoluto menſuras ſuſcipiat neceſſe eſt. Ve-rum quidem eſt antecedens. uerum igitur conſequens, & ſi hoc, ideæ ſūtmenſuræ quædam ſine materiæ mixtione exiſtētes. Accedit ꝙ ſi mundus non temerario quodam caſu talis eſt, non ſolum ex aliquo. uerumetiam ab aliquo factus eſt, neqꝫ id ſolum, ſed ad aliquid etiā fabricatus. Iduero, ad quod effectus eſt, quid nam aliud præter ideam exiſtit? Quo ſe-quitur, ut ideæ ipſæ ſint. Item ſi ītellectus a uera opinione differt, intelligibile quoque ab opinabili diſcrepabit. Hoc ſi uerum eſt, extabunt in-telligibilia ab opinabilibus differentia, ut ſint prima quoqꝫ intelligibi-lia, quēadmodum & ſenſibilia prima. ex quo ideas eſſe concluditur.Caput. x. Quomodo deſcribatur Deus, & ꝗbus rationibus īueſtigetur.Einceps de tertio principio dicendum eſt, quod pene ineffabidle plato autumat. Ipſum tamen hoc modo conemur oſtende-re. Si intelligibilia ſunt, eaqꝫ nec ſenſibilia, neqꝫ cū illis cohæ-rentia, ſed intelligibilibus primis extant prima intelligibilia ſimpliciaquēadmodum ſenſibilia prima. Antecedens uerum. uerū ergo, quod ſequitur. homines ſane utpote pertubatione ſenſuum occupati, quotiensintelligibile quiddam contemplari ſtatuunt, in phantaſiam mox alicu-ius ſenſibilis recidunt, adeo ut ſæpenumero ei, quod intelligendum eſt,uel magnitudinem, uel figuram applicent, uel colorem. quo fit ut illudſincere intelligere nequeant. Dii autem ſine corporalium mixtiōe pu-re nimium atque ſincere intelligunt. Quoniam uero intellectus ani-ma melior eſt. intellectu autem eo, qui in potentia melior. ītellectus ille.qui actu ſemper omnia que ſimul intelligit, hoc denique pulchriusquod
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten