DE DOCTRINA PLATONIStunc intellectio, nunc naturalis intelligentia nuncupatur. Atque hancipſam Plato intelligentiam, cum ſcientiam ſimplicem, tum animæ alātum etiā reminiſcentiam nominat. Ex iis denique ſimplicibus ſcientiisnaturali ſcientiæ ratio natura inhærens animo conflata eſt. cum itaoſit & ſciens & opinans ratio. intellectioque & ſenſus neceſſe eſt & iis ſubiecta quædam exiſtere, uelut intelligibilia atque ſenſibilia. & quoniam intelligibilium quædam prima ſūt, ut ideæ. quædam ſecunda, ut inhærentes materiæ. ſpecies, quæ ab illa ſeparari nequeunt. intellectio quoque duplex erit. primorum una altera ſecundorum. Rurſuſque in ipſis etiamſenſibilibus quædam prima ſunt. ceu qualitates ut color albedo. alia ſe-cundum accidens, ut album, coloratum. poſt hæc quod ex his cōcretumut ignis cōdemque modo ſenſus primus primorum eſt, ſecundorum uero ſecundus. prima intelligibilia intellectio iudicat non ſine ſcientificaratione per comprehenſionem quandam atque diſcurſum. Secūda ue-ro ſcientifica ratio non ſine ratione opinatiua. Concretum autem opi-natiua ratio non ſine ſenſu cū que intelligibilis mundus primum intelligibile ſit, ſenſibilis uero concretum quoddam illud intellectio cū ra-tione .i. non ſine ratione iudicat, hunc opinatiua ratio non ſine ſenſu. &cum contemplatio ſit, nec non & actio recta ratio, haud eodem mododiſcernit, quæ cōtemplationi, & quæ actioni ſubiiciuntur. Cæterum incontemplatione quid uerum, quid falſum conſiderat, in actione quidproprium, quid alienum, quid agendum quid non. Ex eo enim, quodnaturalem pulchri & boni habemus intelligentiam. ratione utentes re-ferenteſqꝫ ad naturales intelligentias ueluti ad præfinitas normas, bonane an mala ſint ſingula diiudicamus.Caput quintum elementum, & officia dialecticæ.lalecticæ facultatis elemētum primum Plato eſſe uult in primis rei cuiuſqꝫ eſſentiam conſiderare, poſtea quæ contingūtaduertere. Quid autem unūquodq ſit conſiderat, uel ex ſupe-rioribus diuidēdo, atqꝫ definiēdo. uel ordine conuerſo com-poſita reſoluendo. At contingentia, & eſſentiis adiacentia uel ex iis, quæcontinentur per inductionem, uel ex iis quæ continent per ratiocinationem, ut merito dialecticæ membra ſint, diuiſio, definitio, reſolutio, īdu-ctio, ratiocinatio. Diuiſionum præterea quædam eſt generis in ſpeci-es diſtributio, quædam totius in partes, utpote cum animam in partemrationalem, & ratione carentem diuidimus, atqꝫ hanc in appetendi & iraſcendi uim diſtribuimus. Eſt inſuper uocis inſignificata diuiſio, quoti-
I6