Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ALCINQVSDuplex autem ratio eſt, una penitus incomprehenſibilis ac uera, alteraſecundum rerum cognitionem infallibilis. prima deo conuenit. homini nequaquam, ſecunda homini cōgruit. Sed hæc quoqꝫ duplex eſt. unaad intelligibilia. altera ad ſenſibilia ſpectat. prima quidem ſcientia eſt,ſecunda uero opinio. & illa ſtabilitatem habet, quippe cum circa ſtabi-lia uerſetur, hæc ueriſimilitudinem & imaginationem, utpote quæ admutabilia tendat. Scientiæ uero circa ītelligibilia, & opinionis circa ſenſibilia intellectio ac ſenſus principia ſunt. Senſus ꝑrofecto eſt paſſio ani per corpus primo nuncians potentiam patientem, poſtquam ueroin anima per organa ſenſuum ſpecies rerum ſecundum ſenſum impreſſac̄ adeo ut firma īdelebiliſque permaneat. huius itaque cōſeruatio me-moria nuncupatur. Opinio autem eſt memoriæ ſenſuſque complexio.Quando enim ſenſibile quodam primo nobis occurrit, ab eoqꝫ ſenſusin nobis efficitur, & a ſenſu memoria. Ac deinde rurſus idē nobis obii-citur, memoriam præcedentem cum ſequente ſenſu componimus & iniis iam dicimus Socrates. equus ignis cæteraque huiuſmodi. Atque hæcopinio nuncupatur componentibus nobis præcedentem memoriamcum recente ſenſu. Et quotiens hæc quæ colligantur inuicem conſonāt.opinio uera exiſtit, ſi diſſonant, opinio falſa. Nam ſi quis dum Socratisſpeciem in memoria ſeruat, Platōnem ipſum offendat, pute̓tque ſe obquandam ſimilitudinem Socrati rurſus occurrere, poſtmodum Platonis ſeuſum uelut a Socrate hauriens memoriæ, Socratis ipſum adcōmo-det, opinio falſa reſultat. Id autem in quo ſenſus atque memoria fiuntceræ effigiei Plato comparat. At uero cum opinione concepta per ſen-ſum atque memoriam anima cogitatione refingens, ita ī hæc reſpicit. ueIut in illa, a quibus iſta manarunt. picturam quandam, ac etiam phanta-ſiam Plato nominat. Cogitationem uero uocat diſcurſum & ratiocini-um animi ipſius ad ſeipſum, ſermonem autem effluxum a cogita-tione per os una cum litterata uoce. Intellectio uero eſt operatio intelle-ctus prima intelligibilia ſpeculantis. Atque hæc quoqꝫ duplex eſſe uidetur. Vna antequam anima deſcendat in corpus. nam tunc ipſa intelligibilia contuetur. Altera poſtquam in corpus hoc merſa eſt. Ex iis itaqueprima ipſa intellectio proprie dicta eſt, ſecunda uero pro intellectioneiam naturalis intelligentia nuncupatur intellectio quædam in animaſubiecta conſiſtens. Quotiens ergo intellectionem ſcientiæ prīcipiumdicimus, non eam quam modo propoſuimus intelligi uolumus. ſed eapotius quæ animo a corpore ſoluto conuenit, quæ quidem ut diximustunc