DE PHANTASIA ETINTELLECTVimperfectæ ſunt immateriales eſſe. Quod a materia ſeparatur ſtatim euadit intelligibile pariter atque intellectus. Intellectus apparet indiuidu-us, quia conuertitur in ſeipſum. item plenus formarum, quia in ſe-conuerſus inuenit omnia. Tres ordines ſubſtantiarum ſeparata-tum, tres intellectuum. ſunt intellectus ſupermundani tantum con-templatores. Sunt deinde intellectus ſupermundani quidem. ſed recto-res cæleſtium animarum. ſunt tertio intellectus mundani ideſt cæleſtesanimæ. ſimiliter eſt intellectus agens eſt & poſſibilis in anima rationali.Eſt tertio potentia ipſa rationalis, quæ etiam dicitur intellectus. Animarationalis per rationis officium teſtatur ſe etiam ſeparatam plenamqueformarum, quatenus libere ſuum actum incohat. colligitque ſe ad ſe, &ſic inuenit omnia.PRISCIANI.Mnino uero quemadmodum res ipſæ ſūt a materia ſeparatæ, ſic Ariſtoteles atque Theophraſtus, quæ ſunt circa intel-lectum habere ſe putant. Forſan igitur hæc eorum ſententiaſic exponenda uidetur. quemadmodum materiales ſpe-cies cogitatione ſola a materia ſeparantur. Atque ita altera facultate.& altero modo ſe habente diiudicantur, tanquam per ſolam cogitatio-nem apprehenſa ſint, atque diſcreta, ſic & ipſius in potentia intellectusſpecies inſitæ ab eo per ſolam intelligentiam ſegregantur. Quandoquidem ſecundum eſſentiam ſemper una cum ſpeciebus exiſtit. adeo ut &quomodo intellectus in potentia dicitur, actuque nihil animaduerta-mus quia uidelicet per ſolam intelligentiam, aut igitur illa Ariſtotelis& Theōphraſti uerba id ſignificant. ſic enim Plutarchus exponit, uelpotius ita ut mox ſubiiciam. Quemadmodum quæ dicuntur a materiaſeparata, alia quidem re uera ſeparata ſunt, ut in materia prorſus alia ue-ro per intelligentiam, ſicut quæ abſtractione percipiuntur, ſic & intelli-guntur utraque. Alia quidem, ut re uera ſeiuncta, alia uero & ſi cogitatione aliqua ſeiunguntur, non tamen aliter quam (ut ita dicam) materiali-ter ſubſiſtentia. Forte uero ſic melius exponemus quemadmodum ſeparata penitus a materia diſponimus, ſic & quæ ſunt circa intellectum di-ſponere decet. ne forſan hæc ſecundum cogitationē ſolam, ſed propriepræcipue̓qꝫ ſeꝑata ponamꝰ. Nēpe quēadmodū immateriales illæ ſpēs reuera ſciūctæ ſūt a materia, ſic & ītellectus eſt penitus a materia ſegregatus
L7