Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

IN THEOPHRASTVMSpecīes quoque rerum qua ratione ſunt formæ formarum imagines diuinarum formaliter & quaſi ſpiritaliter agunt in rem uidelicet forma-lem potiſſimum atque ſpiritalem, ſcilicet in inſtrumentum ſenſus. ideſtin ipſum uiuentem. Atque actio talis proprie & proxime conducitad ſenſum, ſed addita huic actione animæ, quam pauloante dicebam.Actio uero cōpoſiti propria & materialis atque naturalis uel impedit,uel non conducit. uel non ſufficit ad ſenſus effectum. Anima cæli-quoniam in corpore ſuo omnia ſenſibilia per cauſas habet, ideo ſenſuquodam intimo per hoc quaſi per inſtrum entum ſimul & cauſam cuncta introſpicit ſenſibilia. Contra uero, quoniam in corpore noſtro nonſunt principia ſenſibilium, ſenſus cogitur extra proſpicere. Per hæcapparet Priſcianum hunc eſſe platonicum. Nam quod de ſe nſu cæle-leſtis animæ tangit, Plotini eſt iamblichique. & proculi. Immo & per ſu-periora & per ſequentia ubique conſtat hunc eſſe platonicum & ſedu-Ium iamblichi ſectatorem.PRI SCIANI.Erum quid nam eſt uidere uel audire uel olfacere: Et nūquidper medium quoddam ſenſus omnes efficiuntur: Sicut ui-ſus per diaphanum. ideſt perſpicuum oculiſque peruium. anpotius ſenſus quidam tangunt abſque medio ſentienda: Itemquidnam eſt diaphanum. Arbitror equidem uiſionem perfici, necper ſuſceptionem aliquam ab externis quaſi formetur a ſentiendis, per-quendam ab eis effluxum, nec ſecundum emiſſionem ab oculis aliquāita factam quaſi corpus aliquod emittatur, tangatque ſentienda, nequecolores quidem mouere diaphanum, quaſi forment ipſum, Diapha-num uero uiſum mouere ſimiliter. Sed ſpecies ipſas efficacem haberepotentiam, per quam una quæque agat in illud potiſſimum, quod paſ-ſioni eiuſmodi eſt expoſitum, non tangendo duntaxat, ſed in illa quoque, quæ diſtant, quatenus cōmenſurata quædā diſtantia ſit. his quidemad faciendum, illis uiciſſim ad patiendum. Cum enim ſpecies natu-ralis corporea ſit, & contineatur in aliquo, & loco quodam circumſcribatur, non in quodlibet poſitum ubilibet agit. Sed in illud tantum, quoddiſtat, inde ratione quadam cōmenſurata tum efficaci agentium poteſtati, tum aptæ et expoſitæ ad hoc potentiæ patientium. Atque rurſum adpaſſionis ipſius menſuram. Agit quidem uiſibile in inſtrumentumuiſus ab interuallo quodam, quod & cōmenſuratum ſit, tum uidenti.tum uiſibili