DE SOMNIISpropria. Intellectus enim entium ſpecies habet, quemadmodum anti-qua tradit philoſophia. Nos quoque adiungere poſſumus, ſicut intelle-ctus ſpecies habet eorum, quæ ſunt, ſic animam eorum, que fiunt ſpeci-es poſſidere. Nempe ſic ſe habet intellectus ad animam, quemadmodūens ſe habet ad generabile. Si igitur permutatim accōmodetur primūad tertium, & ſecundum ad quartum, uiciſſimque rependatur, nihilo-minus uera loquemur, ſequentes ſcientiæ terminos, Sic itaque demon-ſtratum fuerit, quod nobis placet, animam uidelicet eorum, quæ fiunt.ſpecies poſſidere, habet igitur omnes, producit uero in actum ī primisquæ & conueniunt maxime, atque phātaſiam illuminat quaſi ſpeculimore, per quam animal, quæ manet intus aduertit. ſicut igitur neque intellectus ipſius actiones animaduertimus antequam ipſi cōmuni nun-tiet ipſa potentia præſidens, atque quod non peruenit in eam, latet &animal, ſic neque, quæ in prima ſunt anima, ſolemus animaduertereprius quam in phantaſiam eorum ſignacula ueniant. Atꝗ uidenturhæc uita quædam exiſtere aliquantum inde ſublapſa, & ſubſidens ī ipſapro prietate naturæ, ſentiendi utique uires ſunt penes ipſam, Et enimcolores uidemus, & uoces audimus, & uehementiſſimum percipimus tactus impulſum, dum iſtrumētales corporis partes nihil agunt. Forte ue-ro nihil prohibet eiuſmodi ſentiendi genus eſſe ſacratius. Nam & perhoc diis quoquę nonnunquam propinquamus monentibus, & prædi-centibus, atque ſimpliciter conſulentibus, quapropter ſicui theſauruscōtigerit ſomni donum non admodum admirarer, neque ſiquis cu-bitum profectus muſarum expers interdormiendum in muſas inciderit, & partim quidem loquens, partim uero audiens idoneus poeta pro-dierit, quod & noſtrum attulit ſeculum, neque hoc quidē uidetur pror-ſus inopinabile. Mitto equidem impræſentia diuulgatas ſomnii dotes,quibus ſæpe ab inſidiis liberantur, & quot hominibus ſomnus accedēsmedicꝰ aduerſam expulit ualitudinem. At quando ad abſolutiſſimamæternorum contemplationem uiam patefacit animæ non ſperanti, ne-que etiam cogitanti, hoc quidem munus eſt in ordinem rerum eminentiſſimum, naturam uidelicet ſupergredi, atque cum ipſo intelligibiliillum denique cōpulare, qui illinc uſque adeo aberrauerat, ut nequeunde uenit animaduerterit.De poteſtate phantaſiæ ſpirituſque phantaſtici,Iquis autem magnum quiddam exiſtimauerit quidem adſcēſum in ſempiterna, neque tamen confidat phantaſiæ faculta-L iii
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten