PORPHIRIVS.niones in multos homines diuulgarunt. Vnum enim hoc eſt inter maxima damna, quæ a maleficis dæmonibus inferūtur. quod uidelicet cūipſi infœlicium paſſionum terrenis incidentium auctores ſint, ſicut peſtis penuriæ. terremotus. æſtus incendii atque ſimilium nobis interea ꝑ-ſuadent illos horum effectores eſſe qui contrariorum potius ideſt ferti-ſitatis proſperitatiſque eiuſmodi ſunt auctores. ſic itaque ſeipſos ex ipſacalamitatum cauſa conantur abſoluere atque hoc ipſum machinantes.Primum quidem iniuſticiam ſuam latere nos moſiuntur. ſubinde-uero nos flectunt ad ſupplicationes & ſacra beneficis conueniētia diis,quaſi illi nobis irati ſint, hæc autem ſimiliaque faciunt ſtudentes a rectadeorum ſententia nos abducere. Atque ad ſeipſos adducere. Omnibusenim rebus ſic inique diſcorditerque factis admodum delectantur.Et tanquam aliorum deorum facies ſubeuntes. ſicque impruden-tia noſtra confici ſibi turbas in ſocietatem adſumunt & propter eiuſ-modi concupiſcentias hominum incendunt animos a moribus cupi-ditatibuſque diuitiarum & dominationum atque uoluptatum. rur-ſus nouis extraneiſque opinionibus nos inuoluunt ex quibus ſeditio-nes bellaque naſcuntur & cætera generis eiuſdem. Quod autem omnium grauiſſimum eſt perſuadent ſimilia a ſuperis effici adeo, ut etiam-deum maximum criminationibus eiuſmodi ſubigant. quem traduntomnia ſurſum deorſumque turbare. Accidit autem hoc non rudi-bus tantum hominibus, ſed multis philoſophiæ etiam ſtudioſis. Cauſauero erroris mutuo proceditatque confirmatur. Etenim philoſophan-tes qui a communi colluuione nūquam ſeceſſerunt, in eoſdem cū ple-be errores inciderunt. rurſuſque turbæ opinionibus ſuis ſimiles a laudatis ſcriptoribus audientes in hac dediis ſententia ſunt magis etiam con-firmatæ. Poeticum nanque artificium. ſuſpitiones īſuper eiuſmodi ho-minum acrius excitauit. propterea quod elocutione utitur ad ſtuporem& attractum quaſi magicum uehementer accomodata. Facile̓que potēti mulcere animos & allicere ideoque fidem de rebus prorſus impoſſibilibus nobis afferre. ſed profecto firmiter credendum eſt, neque bonumunquam lædere neque prodeſſe malum. Non enim caloris eſt/ ut īquitPlato) frigefacere ſed oppoſiti. ita neqꝫ iuſti nocere, Iuſtiſſimum autemomnium naturaliter eſt ipſa diuinitas. Alioquin nihil diuinum foret.Nonne igitur ſecernenda eſt hæc potentia ſorſque beneficiorum dæmonū. q̄ enī prōpta ē naturaliter ad modū cōtraria eſt benefice cōtrariauero circa idē nūquā naturaliter accidūt. Cū igirur eiuſmōi dæmonesin multis
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten