PORPHVRIV§.Ei nanque quod ineſt alteratio non a qualibet accidit. neque igitur ma-teria patitur. Nam ſecundum ſeipſam qualitatis eſt expers. neque pror-ſus formæ quæ ſunt in ea ingredientes, uiciſſimque exeuntes. ſed paſſiofit circa compoſitum & unius eſſe in compoſitione conſiſtit, hoc enimin contrariis uiribus & qualitatibus ingredientium īferentiumque paſ-ſionem perſeuerare in ſubſiſtendo uidetur. Quamobrem ea quorūuiuere eſt ab externis nec a ſeipſis nimirum & uiuere & non uiuere patipoſſunt. Sed ea quorum eſſe in uita conſiſtit paſſionis ex parte, neceſſa-rium eſt permanere ſecundum uitam, quemadmodum uitæ uacuitaticonuenit & non pati quatenus & uitæ uacuitas. Itaque ſicut permutariac pati compoſito ex materia formaque contingit ideſt corpori, nequetamen id materiæ accidit, ſic uiuere atque interire patique ſecundū hocipſum īcompoſito exanima corpore̓qꝫ perſpicitur. neque tamē aīæ idcontingit. quoniā anima non eſt aliquid ex uita & non uita conflatumſed uita ſolum conſtat quippe cum ſimplex eſſentia ſit ipſaque animæratio ſit natura ipſa ſe mouens.Omnis intellectus eſt omniformis.Intellectualis eſſentia ſic in partibus eſt conſimilis ut & in particulari quolibet intellectu uniuerſoque intellectū ſint entia. ſed in intelle-ctu ꝗdē uniuerſali entia etiam particularia uniuerſali ſint ratione. in ꝑ-ticulari autem ītellectu etiam uniuerſalia ſimul atque particularia ſintconditione quadam particulari.Anima quia per eſtentiam eſt uita non moritur.Circa eſſentiam cuius eſſe cōſiſtit in uita, & cuius paſſiōes uita quædam ſunt nimirum, & mors in quali aliqua uita uerſatur non in priua-tione uitæ ſimul tota. Quoniam neque paſſio ſeu uita eſt omnino, illicad non uiuendum, ipſaque illic accidit orbitas.Omnis uita incorporea quocūqꝫ mutetur permanet immortalis.In uitis incorporeis proceſſus manētibus prioribus in ſe firmis efficiuntur. dum nihil ſui perdunt. neque permutant ad ſubſtantiam in-ferioribus exhibendam. quapropter neqꝫ quæ inde ſubſiſtunt cum ali-qua perditione uel tranſmutatione ſubſiſtūt. neque hoc quidem effici-tur ſicut generatio interitus permutati oniſque particeps. ingenita igitur& incorruptibilia ſūt atqꝫ īgenitæ īcorruptæ q ſecūdū hoc ipſū effecta.Quomodo intelligatur quod eſt ſuperius intellectu.De illo quod eſt mente ſuperius. per intelligentiā quidē multa di-cuntur. cōſiderātur autem uacuitate quadā intelligētiæ intelligētia me-liore.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten